Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 655

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

655

<< Nr. 654 | Index | Nr. 656 >> 

Absender: Capito, Wolfgang

Empfänger: Zwingli

Ort: Strassburg
Datierung: 24 IX 1527

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 218-222




--218--

Gratiam et pacem a deo. Charissime Zuingli
Quanto gaudio perlegi "Elenchum", libellum hac tempestate
vehementer necessarium! Non minus enim versipellem hypocrisin in
apertum producis cum decoro atque venustate, quam disputas acute,
fortiter ac nervose. Remota et proba expensio scripturae est, vis ęterni
testamenti [Hebr. 13. 20] accurate considerata, ratio glorię dei fideique
analogia certissima. Verum de summa nondum pronuntio. Utar permisso,
collatis meis ex iure summo decernam, nihil tribuens, neque amore
tui, quo ardeo, neque autoritate ista tua maxima. Nam sententia
ad te privatis literis referetur, ut iudicis vanitatem amice et absque
aliorum motu retundere queas, tametsi non ita longe dissidemus,
omnemque ansam dissidendi fere praeripueris, arte pariter atque viribus.
Celerior est Bucerus; pro te modo facit pedibus manibusque.
Gratia deo, qui tibi cum tantis dotibus istam animi moderationem
dederit. Luthero ratio alia est. Intra modum revelationis suę vim
spiritus cohibere pergit. Novos imperat fidei articulos, nova missa
veterem blasphemiam subfulcit, atrociter exigit, ut idololatrę sint, qui
ipsius sunt. Hoc est, ut panem domini adorent tanquam ipsissimum
deum, qui vult spiritu et veritate adorari [Joh. 4. 24]. Exigit, ut suę stetur
sententiae. Colloquium refugit, praescribit evulganda populo. Ecquid
non molitur indignum pontifice Romano? Nuper hic fuit, qui libello

--219--

tuo, quo graviter excepisti impudenter grassantem convitiis, permotus,
dubitare se duntaxat, ait, neque velle quiddam asserere in publicum,
tantum impetratum cuperet, ne sibi missandi necessitas obtruderetur,
postquam de praesentia carnis ambigeret. Fatebatur et Adamus
Fuldensis, quem Hessorum archiepiscopum nominant, se incertum.
Nam suspendo, inquit, sententiam. Tum ille: Tu non audes iudicium
tuum significare et me facto eodem alligas, quod impium ego puto, et
tu pium pronunciare non sustines. Tandem a cancellaria sumpta autoritate
statuunt simpliciter, bono viro missandum. Neque erat, qui
audire dignabatur, quid sibi obstaret, quo minus credat, quod illi se
credere dicunt. Quid amplius possit Romanus pontifex? Itaque
fuga sibi consulens ad me venit et hinc iter suscepit ad Slesitas
fratres, illic coriaria arte, qua valet, quesiturus victum. Verum diuturnum
non erit. Metu et pertinacia continentur, non iudicio spiritus.
Hessum aiunt nuper dixisse nescire se, quo pacto cum Christo iuxta
carnem in pane quadret Pauli dictum hoc: "Christum secundum
carnem amplius non novimus" [2. Cor. 5. 16]. Principes omnes, excepto
Ligniensi, qui videri volunt tanquam verbi fautores, in Lutheri articulos
ac praescriptum conspirarunt. Quae res vehementer iuvat anabaptistas.

--220--

Nam Cutius, homo sui confidens ac pertinax, mirifica, ut
ferunt, gratia dicendi pręditus, Hessorum principi per literas attestatus
est, suorum concionatorum neminem praedicasse euangelium hactenus.
Neque Lutherani adversus illum subsistent, ęquo Marte pugnam
decernentes. Sunt a Palatino agricolę catabaptistę, discipuli Denckiani
et Heceri, capti, torti, cruciati maiorem in modum; in confessione
Christi et baptismi sui perstant, ut putem operam vehementer
necessariam, quam tu et Oecolampadius praestitistis, optaremque
Germanica esse tua, sicut et alia edita sunt, etiamsi frustra non sit,
quod ceu provinciis divisis rem administretis. Emulationis enim species
cavenda nobis, si fieri potest. Postridie missas quatuor quae
supersunt, aggrediemur, imo expugnare conabimur incursu fortissimo.
Nam a discessu missulariorum occasio affulsit, quę nunc intenditur ex
odiis papistarum. Agamus igitur iam apud senatum, non sine fiducia
successus. Eventum audies brevi. Tu dominum ora, ut adsit suis
ac sibi, quod faciet haud dubie.
Quod nos de Cellarii moribus admones tanto studio, te decet,
cui sollicitudo omnium ecclesiarum incumbit, et qui imprudentiam
nostram non semel expertus es. Atqui hic hominem probavimus, ut
attentius haud possemus. In summa: pulchre convenit, amat te, amat
Oecolampadium, concionibus et lectionibus adest frequens, retinctoribus

--221--

obsistit. Quę in Manzio literis olim comprobavit, constanter
impugnat, quatenus attinet ad magistratum, iusiurandum, catabaptismum;
in paucis dissentit, sed sine iniuria. Impiis omnibus est eque
atque nos exosus, anabaptistis maxime, quos vehementer calculo suo
nobis suscribens degravat. Hezerus hunc prę nobis traducit, quod
commeruit in colloquio uno innocentiam tuam defendens. Nam puto
omnes frigere in contumeliis dicendis collatos Heczero, tam impudenter
in te mentitur. Iam Cellarius aut natura aut spiritu hoc habet, ut de
nemine male loquatur et maledicos reprimat amicis verbis, quod forte
ad famam tuam defendendam impulit. Certe iam iudicio pugnat pro
omnibus concionatoribus, quia videt moliri nebulones, ut publicus verbi
usus intercidat, quem affirmat ad gloriam dei praedicandam appositissimum.
Libellum eius ampliter praedicavi, non quod nova omnia, sed
quia ad glorię dei regulam praecipue spectabant, et prior fętura fuit
coherentior, quam vidi, quam editio illius sit, posterior cura obscuritatem
induxit atque stili molestiam. Tantum solet infelix diligentia in
homine inexercito. Quod vero pleraque et ipse antea sentirem ex
Hosea, tibi amici nuntiabunt, in quem superiore hieme scripseram,
antequam nossem Cellarium, et pleraque exceperunt auditores.
Edetur hac hieme. Est, qua in re plus minus tribus mensibus nobiscum
dissentiebat, cuius argumenti censuram tibi permittam, ocio redditus.
Nam peste distrahimur et conflictu cum papistis nuper instituto.
Neque dubito, quin sis vicissim facturus, quod nunquam non
soles. Malo enim simplicem dissentientis libertatem, quam affectum
atque studium comprobantis. Quod egi toties pro Cellario, in causa
est sinister et vanus rumor, cuius autor ineptus quidam, qui istinc
primum ad nos appulerat. Asserebat palam excudi tum, quę in hunc
peperisses. Coniecturam ex me faciebam, qualis esset opinionis ac

--222--

nominis. Nam antequam videram, odi pessime. Nihil enim audire
potui a nobis ac familiaribus suis, quam inepta, superba, paradoxa,
seditiosa. Verebar, ne simili praeiudicio apud vos laboraret. Contra
vero solabatur perspecta tua longanimitas, qui Erasmo et Luthero,
causa et viribus superior, diu cesseris, usquedum veritas ad congressum
incitaret. Rem sic reputabam: Pręstat inscite niti quam sero
ad continendam concordiam, tam exercitum fratrem nulla imprudentia
offendes, qui solet iniquiores interim sufferre. Neque animus fefellit,
qui vicissim sic te nobis asseris, ut tibi nos ecclesiaque nostra coniuncta
est, quandoquidem te hinc omnes suspicimus. Neque portę
inferorum divellent [Matth. 16. 18]. Dabis itaque veniam intempestivo
patrono pacis in ea re, ubi mediocris mens ne suspicionem quidem
simultatis admisisset. Verum sic me facti penitet, ut pollicear me tibi
fore eundem, hoc est invenustum, incautum, incogitantem, sed simplicem
tamen et verum et constantem amicum. Adeo nos concordia
spiritus copulavit, etsi in te pleraque alia colam, quarum rerum sim
inops atque ęgens equidem. Franciscum audivisti de rebus nostris.
Mirum, quam omnia iuxta tuum vetus consilium interim congruant.
Increscunt enim odia vicinię, etiam quorundam longe habitantium, adversus
hanc urbem frigida subfundentibus sacerdotibus. Nunquam
donec vivam, deero vobis. Fratres omnes ex nobis salutes, Franciscum
illum cumprimis et Pellicanum, veterem meum amicum ac
necessarium.
Argentorati 24. Septembris anno 1527.
Tuus quantus est
Vuolfgangus Capito.
Huldericho Zuinglio, viro dei ac maiori suo in domino
observando. - Zürich.