Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 657

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

657

<< Nr. 656 | Index | Nr. 658 >> 

Absender: Bucer, Martin

Empfänger: Zwingli

Ort: Strassburg
Datierung: 26 IX (1527)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 225-227




--225--

Gratia et pax. Optime Zvingli
Hodie sub horam X redditae mihi literae sunt Chunradi Somii,
ecclesiastae Ulmensis, qui, ut veritati serio studet, ita est tui observantissimus.
Iis significat se tibi scripsisse, se ab Eccio ad congressum
disputationis provocatum, interim autem Eccii literae ad
suum senatum sibi lectae sunt, quibus nihil aliud agit, quam conviciatur
impudentissime, et de te: "Der gottloß Zvingli, alß der schuldig,
hatt nicht derffen gen Baden komen", de Oecolampadio vero: intercessionem
eum sanctorum concessisse. Petit vero a senatu, ut minoritam
eiectum eo, quod fidei suae rationem coram senatu reddere
noluerit, restituant et eiiciant nostrum hęreticissimum, qui ausus fuerit
coram senatu negare praesentiam carnalem Christi; quod nisi faciant,
minatur se coram caesare ipsos accusaturum. Senatus nostro literas
ardelionis legit et rogavit, quid sibi faciendum putet; qui respondit
petere se, ut evocetur Ulmam audaculus ille, se paratum non solum
coram illo, sed universis theologistis semel fidei suae rationem reddere,
quod sciat toto mundo, non tantum strophis Eccii, fortiorem Christum.
Super hoc tamen senatus deliberat, si dies vociferatori illi dicatur;
petit noster virum linguis et scripturarum scientia instructum,
in tempore se diem indicaturum; sed nobis nemo eiusmodi est; si decernatur
illis congressus, tuum erit adesse fidissimo Christi ministro.
Caeterum cum audierit te disputationem exagitaturum Badensem,
optat Eccii etiam ex hoc suo facinore laudes augeri, sed ut nulla

--226--

Ulmensium mentio fiat, quia cęlandum mandarunt senatores, quod
cum ipso ęgerunt de literis Eccii. Consolare virum sane egregie in
domino fortem et constantem, cui, non dubito, Eccius nihil adimet,
et de Eccio fac, quod tibi fuerit consultum. Habes, quae amici
nomine tibi scribenda duxi, reliqua in literis prioribus.
Salutat te Capito.
Argentorati 26. Septembris 1527.
Martinus Bucerus tuus.
Fortissimo Christi apostolo Huldrycho Zvinglio,
colendo praeceptori.