Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 658

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

658

<< Nr. 657 | Index | Nr. 659 >> 

Absender: Oecolampad, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 30 IX (1527)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 228-231




--228--

In Christo salutem, mi frater.
Eia quam strennuos athletas panaceum idolum habet Nurnbergae,
qui causam illius probe se gessisse arbitrantur, dum in nos omnia
conviciorum genera comportarint. Frustra ego Byrkaymero responderem.
Incurabilis est eius γλωσσαλγεία, quemadmodum et
Hosiandri morbosam linguam nulla admissuram remedia vereor.
Legi, quae scripsit, et ubique sophistam deprehendi. Atqui conserendum
tibi praelium cum illo erit, quod etiam citra meum calcar facturus
es. Minatur plura se scripturum et, tanquam e libro vitae expunctis
[2. Mos. 32. 32], nobis salutem negat; nihil arrogantius vidi,
nihil vanius maiore excultum rhetoricatione conspexi. Verum tu, ut
bullam, parcissimis verbis comprime, si fortasse memor sit futurus olim
officii. Dominus negocium suum dirigat.
Disputationem Badensem si consultum videtur tibi, ut eam tractes,
sicut promisisti, fac sciam, si quid in sermonibus meis displiceat,
ut rationem reddam. Forum enim aliter me loqui cogebat, quam

--229--

statueram. Exasperati erant auditores concionibus blasphemis et
maledicis, et de re eucharistię audiebant ęgerrime, et propterea hoc
consilio curabant primo loco de ea agi, sperantes primo conflictu nos
opprimendos. Unde cunctatius ad rem accendendum existimavi, derivans
primum contumelias, quas contra diploma salvi conductus audiebamus,
ut nos ecclesiasticos esse comprobarem. Nihil enim mihi gravius
potuisset evenire, quam a vera Christi ecclesia avelli. Et quoniam
crassissimus error transsubstantiationis adversariis probabatur,
illum vicissim detegendum suscepi, ut dum manifestata eorum vanitate
authoritatis quippiam in uno decederet, deinde et in aliis fuci illorum
non curarentur; sed non apud Rhadimanthum vel Aeacum causam
agebamus.
In "Elencho" stropharum catabaptistarum taxas obiter eos, qui sub
coena dominica excommunicare solent. Id quidam in nos, qui nostro
Basiliensium ritu, non tamen a verbo dei alieno, synaxin celebramus,
dictum volunt, eo quod praemoneamus ante cęnam, quos participes
esse volumus. Verum ego candidius tua scripta interpretor, imo
te candidiorem scio. Posses enim familiariter monere per literas, si

--230--

quid non tolerandum in ritu, quem nos servamus, cognosceres, gratificaturus
nobis non parum. Scis conditionem ecclesiarum nostrarum, et
quantam feramus tyrannidem et quam alieni a tyrannide esse cupiamus.
Tantum, quod apostolus [1. Cor. 11. 28] vult, probare singulos se ipsos,
id nos pluribus admonemus operamque damus, ne adversariis, alioqui
ad maledicendum promptis, occasio detur maledicendi, quod nostro
consensu omnis prophanorum colluvies nobis communicet. Veruntamen
non opinor nos tuis scriptis peti. Potes igitur per ocium super ea re
privatim admonere; experieris nos ut pacis ita et tuę doctrinę observantes,
quatenus fieri sinet veritas. Berchtoldi litteras, de quibus
nuper scripsisti, non legi nec accepi.
Vale.
Basileę ultima Septembris 1527.
Tuus Oecolampadius.
Iussu Capitonis resignavi literas Buceri, in quibus ecclesiastis
Ulmensis, viri integerrimi, causa proponitur. Quod ad me attinet,
de intercessione satisfeci superiore anno, sermone edito, quem hic
habui in festo omnium sanctorum contra Fabrum, qui idipsum
nugaciter, ut omnia, suo blasphemo libro inserendum putavit. Affectum
enim charitatis, quo nobis sancti et angeli bene volunt, utpote in
charitate confirmati, quomodo illis adimerem? Et illum quidem, si
quis dicat intercessionem, quare negarem, nisi illos vivere negarem

--231--

spiritu? Cęterum invocationem illam, utpote scripturis ignotam, non
admisi, tametsi quis non optet totum Christi corpus secum orare.
Videbo diligentius, quid inter disputandum dixerim. Non est mirum,
si anteambulo Antichristi civitatem illam divexare nitatur; nam et
Augustanis ita molestus est et ipsorum concionatores in suspectissima
oppida evocat ad disputationem, quum ei liberrimum et tutissimum
sit in ipsa civitate congredi. En et hinc causa se offert, quae extimulat,
ut Eccius disputator cognoscatur.
Vale.
Hulrico Zwinglio, fratri suo charissimo.