Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 672

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

672

<< Nr. 671 | Index | Nr. 673 >> 

Absender: Haller, Berchtold

Empfänger: Zwingli

Ort: Bern
Datierung: 2 XII (1527)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 318-320




--318--

Gratiam et pacem a domino.
Nunc video, charissime Huldrice, quam insperato dominus aput
nos per te et Oecolampadium gloriam suam promoveri velit, cum
uterque se, nisi vita adimatur, adfuturum omnino pollicetur. Hę
sunt auxiliares copię, quibus dominus me hoc negocio longe imparem
armare dignatur, et utinam omnia adversariorum argumenta in unum
effunderentur; praesto essent, qui cum magna dei gloria singula
diluerent! Te aut Sebastianum dies sex aut octo ante praefixum
terminum expectamus, qui omnia, maxime vero me, dedolet. Trempii
domus tota te cum consulibus, si quos adduxeris, expectat, et uxor
Thomę ab Hofen, vidua, rei culinarię inserviet. Equos vero, ubi
in urbe locum commodum nequeant habere, ad pagos viciniores
promovebimus. Oecolampadium in domum meam suscipiam,
Vadianum Tilmannus, et Nollius quoque suam domum aperuit.
Proxima igitur Vadianus ad Tilmanni domum divertat.
Denckius, catabaptistarum Apollo, Basileę peste periit, quem
Oecolampadius aliquoties invisit. Pestis nihil vos moretur aput nos.
Ab Augusto in hunc usque diem quingenti obdormierunt, maxime

--319--

pueri et infantes. Oligarchę in angulis obmurmurant. Conatus
eorum non deerunt, quo institutum vel impediant vel, cum impedire
non possint, confundant, aut omnino praesentes non sint. Sed instabimus
omnibus viribus, ne Satan in illis erumpat. Interim ne
desis nobis crebrioribus literis. Omnia fidelissime et tralata et excusa
sunt. In sexto articulo vulgari erratum est, nescio cuius culpa; sed error
unico apice commodissime sanabitur: "usßgeworfen" pro "uffgeworffen".
Latina rectissime se habent. Cęterum curta mea supellex in rebuss
his tam arduis tibi non est incognita; nisi dextras iunxeritis omnes,
actum erit. Fides in dominum me animat, ut nihil verear. Dexteritas
mea in scripturis, quae nulla est, me sic deiicit, ut nihil non pertimescam.
Orationibus iuvate nos. Tilmannus, urbis architectus,
locum iuxta tuam deformationem tuam [!] apparabit. Hac hora binas
ab Oecolampadio accipio literas. Ordinem et copiam disserendi et
disputandi, ubi adveneris, componemus. Opus erit die dominica
mane coram senatu et civibus omnia confirmari et in decretum redigere,
ut mane toti concioni praelegatur. Si Sebastianum praemiseris, ut
speramus, ad me omnino divertat. Ubi vero tu quasi sub nebula
veneris nec velis te mox omnibus manifestari, in hospitale divertas
ad Trempium, quod ante portas obvium habes. Ad Rotvilam
nunc scribo Valerio.
Vale charissime Huldrice.
Bernę 2. Decembris.

--320--

Ut actum sit cum Christofero, nondum scio. Vir integer est
et bonus, cui secretarius noster non deerit; immo iam dudum aput
me decretum est, quam primum disputatio fuerit finita, et a scribis
collata, eam tecum Tigurum feras, ut excudatur.
Iterum vale.
Tuus ex animo
Bertoldus.
Hodie assignata sunt omnia bona, clinodia, ornamenta ecclesiarum,
et monasteria urbis nostrę, praedicatorum scilicet et minoritarum.
Huldrico Zuinglio, ecclesiastę Tigurino, maiori suo unice
observando.