Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 674

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

674

<< Nr. 673 | Index | Nr. 674a >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Oecolampad, Johannes

Ort: (Zürich)
Datierung: 15 XII 1527

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 323-324




--323--

Huldrichus Zuinglius Ioanni Oecolampadio.
Gratiam et pacem a domino.
Accepi hoc die literas a Bertholdis, qui ursos verbi habenis
regunt, quibus dolere sibi queruntur aegritudinem tuam; quam nisi
ex nostris literis percepissent, ego magis deplangerem; sed spero nihil
istos sinistrius intellexisse, quam quod nos ex nuperis tuis nunciavimus.
Ut ergo valeas, isthoc nuncio significa. Nos in eadem sententia
perstamus, qua dudum. Berus cum Vadiano praesidere
iubentur a senatu Bernensium: sed non parebit belua. Quodsi
compareat, cicurem faciet incantamentis et illecebris plusquam humanis
Vadianus; et si contumax perget esse, verberabunt Kolbii. Sed
tu iam nimirum ista omnia intellexisti. Ioannes Huber a Lucerna,

--324--

a secretis Friburgensium, a secretis Salodurensium, a secretis
Bernensium (vide, ut omnia sint compensata) scriptum facient. In
templo Minoritanorum res geretur. Tu, si modo adhuc hiscis,
adesto. De Argentoratis incerta referuntur. Rheti Comandrum
mittent, et s. Lucii abbatem, imbellem, sed procacem foeminam.
Video, nisi nolit dominus, quorundam nervum ferreum
mollitum iri.
Vale.
15. die Decembris, ad horam ferme decimam antequam luna
oriretur. 1527.