Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 677

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

677

<< Nr. 676 | Index | Nr. 678 >> 

Absender: Haller, Berchtold

Empfänger: Zwingli

Ort: (Bern)
Datierung: 20 XII (1527)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 335-337




--335--

S.
Omnia a magistratu optime disponuntur, charissime Zuingli,
et omnino meo iudicio; nihil negligitur eorum, quae ad rem pertinent.
Vocarunt proprio nuncio Berum e Basilęa in praesidentem,
Ioannem Huober e Lucerna, Friburgensem et Salodorensem
secretarios in scribas, etsi nihil dum, ni fallor, responsum est. Vocarunt
Nicolaum a Diesbach, olim coadiutorem episcopi Basiliensis,
item et Salodorensium prępositum, olim aput nos decanum.
Sed quid de Rotuilanis referam? Monachi quidam praedicatoris
abeunti nuncio urbis nostrę libellum magistratui nostro
deferendum commiserunt cuiusdam Georgii Nuwdorffer, qui XI
quaestionibus tam dominorum decretum quam articulos sic impetit,

--336--

ut nihil impudentius, responsumque minis expostulat. Hinc magistratus
noster commotus mox alterum ad Rotuilanos mittit nuncium,
ut hominem etiam urbis nostrę expensis Bernam adigant.
Scripsi et ego magistratui Rotuilano eandem sententiam. Quodsi non
venerit, responsurum me illi exhibui, ut intelligat affatim, qui vir siet.
De Constantiensibus, Gallensibus item et episcopis nullam
accępimus responsionem. Rhoeti nuncium aureo donarunt. Basilienses
et Salodorenses salvum ad nos aditum omnibus condixerunt.
Cęterum quid in comitiis illis Lucernanis futurum sit,
nescio. Sed quod Trempium admonueras, futurum vereor, ut tibi

--337--

scilicet aditum denegent. Habes Episcopum ad vos legatum,
cum quo omnia age de tuo ad nos adventu. Id scias: quanto citius
veneris, tanto melius et commodius omnia subordinari possunt.
Sebastianum Oeconomum omnino expecto ad diem dominicum
post natalem domini; unde in festo Stephani itineri accingatur
necesse est. Aput nos quoque rumor increbruit, Grueningenses tuos
ad diem illis praefixum Bernam non venturos. Nescio, unde
nostrates id sapuerint. Vadianus omnino in praesidentem, ni fallar,
vocatus est. Reliqua omnia Episcopus.
Vale.
Ipso profesto Thomę anno M. D. xxvii.
Tuus ex animo Hallerus.
. . . . . . . . . . - Ben Zurich.