Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 680

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

680

<< Nr. 679 | Index | Nr. 681 >> 

Absender: Stumpf, Simon

Empfänger: Zwingli

Ort: s. l.
Datierung: (Anfang 1528?)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 341-343




--341--

Pax dei et gratia domini nostri Iesu Christi tecum. Amen.
Confortare et esto robustus [Jos. 1. 6] in domino deo nostro! Vide,
obsecro, mi Zingli, quid tragoediarum pepererit nobis Martinus
Lutherus cum suis libris editis. Ecce nunc tribulatio, dolor, afflictio
et angustia undique. Quam gravia et intolerabilia fere patiuntur
plurimi ubique terrarum propter Lutheranam factionem, propter
Christum vero redemptorem nostrum vel nihil etiam. O domine coeli
et terrę, et pater Iesu Christi, tu nosti, quod non mentior [Gal. 1. 20].
O domine Iesu Christe, bonum semen coepisti seminare, nos servi
tui dormivimus [Matth. 13. 24ff.]; ecce nunc damus poenam nostrae
ignavię quos semper vigilare et orare docuisti [Matth. 26. 41]. Culpa
haec nostra est. Ignosce domine, ignosce quęso, et subveni nobis
servis tuis, in medio maris periclitante navi, ne pereamus [Matth.
8. 23ff.]. Supra quam par erit de homine triumphavimus, gloriam,
quę soli deo immortali et filio eius unigenito unice debetur, illi attribuentes,
supra Mosem, supra apostolos, supra Christum ipsum

--342--

exaltantes hominem adhuc monachum, qui nunquam etiam suę doctrinę
respondit, cum tamen Christus, unicus praeceptor noster, coeperat
facere et docere. Totum mundum concitavit, nedum seduxit, nunc
ipse dormit secure. Hoc profecit, quod nusquam nunc licet pure
annunciare verbum dei. Multos quidem scripta sua fecerunt
Lutheranos, Christianos autem nullos. Ex discipulis iudicatur
praeceptor. Non enim docuit ipse regnum dei et Christi, sed
mundi. Sic etiam discipuli eius omnes ex Luthero docti, non autem
θεοδίδακτοι; [Joh. 6. 45] primum quidem sedulo quęrunt regnum mundi
et ventris, deinde dei et iusticię eius [Matth. 6. 33] quęsituri ad
Kalendas Graecas. Quare ego nunc, putas, incertis vagor sedibus
(deo autem gratia, qui sic me erudit), qui bene currere ceperam
fere ante septennium, domino dirigente gressus meos [Prov. 16. 9],
sed fascinatus illius scriptis et consiliis aliorum. Gratias autem ago
deo meo per Christum Iesum, qui me reduxit ad filium suum,
unicum praeceptorem nostrum, qui est via, veritas et vita [Joh. 14. 6].
Hoenchiacenses, Lutherani facti magis quam Christiani,
autore Luthero sua quesierunt, non quę Iesu Christi. Ideo deus me
abegit, ne cum illis perirem. Deus aperiat illis oculos, ut resipiscant.
Et tu, mi Zingli et frater charrssime, bene cucurristi ante quinquennium,
quando etiam me, uti Paulus Timotheum suum
[Phil. 2. 19, 20], germanum filium agnoscebas. Postquam autem uterque
Lutheranus esse coepit, resarcita est vere Christiana charitas,
non ex parte mea. Desii enim ex gratia dei illuminantis corda nostra
adhęre eius factioni ante annum, et tum etiam te admonere coepi

--343--

et dehortari, cum tu prior me adhortatus esses. Plura alias. Pugna
pro nobis, clementissime pater! Is te confirmet.
Confide, frater in domino! bene confide
Simon [?] Stumpf, nunquam tui immemor per omne exilium meum?
(Adresse fehlt.)