Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 681

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

681

<< Nr. 680 | Index | Nr. 682 >> 

Absender: Grimm, Sigismund

Empfänger: Zwingli

Ort: (Augsburg)
Datierung: 1 I (1528)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 344-345




--344--

Gratia, pax et misericordia per Christum.
Non possum non probare, vir undecunque doctissime, conatum vere
sanctum Bernensium. Nam quamquam in istis publice editis articulis
satis testatam velint suam fidem, tamen et prompti sunt unicuique
reddere sue fidei rationem, iuxta divi Petri [1. Petr. 3. 15] admonitionem.
Nam illi articuli non ita editi sunt interrogative, sed vere et affirmative,
in quibus satis deprehendere cuilibet Christiano licet esse
promptissimos unumquemque dubitantem confirmare et scriptura sacrosancta,
non mendaciis hominum errantem reducere. Porro quamvis
mihi per crebra mea negotia huius sancti instituti et corone doctissimorum
virorum minime licet spectatorem agere, tamen de improviso

--345--

spero servum meum te conventurum illic; nam Argentina recta
illuc profecturus est, qui pro sua tenuitate mihi etiam actum enarrare
dabit operam. Quare tibi, vir clarissime, meum famulum commendo,
et si quid officii meo nomine ei prestare potes (si opus fuerit) facies
mihi rem longe gratissimam, iuraboque, ut aliquando tibi tuisque
vicem rependam.
Bene vale, literarum decus eximium.
Kalendis Januariis.
Sigismundus Grymm, Augustanus medicus,
tui observandissimus.
Euangelice veritatis assertori acerrimo, Udalrico Zwinglio,
domino ac fratri in Christo charissimo.