Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 686

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

686

<< Nr. 685 | Index | Nr. 687 >> 

Absender: Eppendorf, Heinrich von

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 3 II 1528

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 355-356




--355--

S.
Institueram Bernam venire auditurus, quomodo fratres scripturas
conferretis, sed negotiis quibusdam ingruentibus post sacra (ut aiunt)
Basileam appuli, ex aliis percunctans, quod ipse eram auditurus,
nec tamen dubito, quin Christus suo affuerit negotio, utcunque
reclamantibus iis, qui Antichristo patrocinantur. Sum nunc hic, ut
magnum illum Erasmum ad palinodiam adigam. Sic enim coacervatis
in nos mendaciis clam et me inscio apud Georgium Saxonie

--356--

et nostrum principem me traduxit, ut non existimatione modo, verum
etiam fortunis omnibus et vita periclitati sumus. [!] Spero me sic
acturum, ut senem malignitatis sue peniteat.
Hutteni si quid haberes operarum, queso, aut transmittas ad
nos aut saltem significes, et hoc in quattuor dierum spatio; non
enim diu hic desidebimus, prospecturi, ne ex merito desit defuncto
suus honor.
Interim bene vale.
Ex Basilea, III. Februarii MDxxviii.
Henricus ab Eppendorff.
Eximio viro domino Uolricho Zcinglio Tigurino, suo amicissimo.