Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 687

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

687

<< Nr. 686 | Index | Nr. 688 >> 

Absender: Oecolampad, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 11 II (1528)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 357-360




--357--

Gratia et pax Christi tecum, mi frater.
Gratulamur, quod salvum te dominus ad tuos reduxerit. Sumus
et nos salvi nostris redditi. Quin et Argentoratenses delusa
adversariorum expectatione domum pervenerunt, gratia Christo, qui
suos nusquam destituit subsidiis! [Joh. 14. 18]. Porro nostrates exemplo
Bernatium ne tantillum quidem moventur, ut iam manifestum sit,
quam parum nobis curae sint divina, ne de aliis dicam. Vix enim vere
civilis constabit prudentia, ubi religionis parvifit sanctimonia. Sed nolumus
assignare horam domino, qua finem his malis imponat [Matth. 25. 13].
Iam sunt adhuc, qui hortantur, ut coram Ferdinando rege, qui nos
tam atroci edicto proscidit, scriptis excusemus. Nescio, an edictum

--358--

legeris. Si nondum eius copia tibi obvenit, fac resciscam, et habebis.
Arbitrantur illi per Tigurinos facile viam inveniri, quo responsum
nostrum principi fideliter reddatur, nempe, si eo nomine vicinus ille
noster, Salamanca, salutetur, tametsi ipse nesciam, quid de eo
viro polliceri debeam. Scribam apologiam brevem, quam ad te
dabo. Tu, si consultum fuerit, meliorem apparabis. Perdamus
aliquot horas. Sane Faber id in solos nos fabricatus est. Lutheranis
multo clementior.

--359--

Nuper accepi literas a duce Wirtembergensi, qui nos ambos
salutat, mecum vero agit, ut Lantgravium salutaturus accedam;
esse enim me illi perquam gratum ac desiderari ab eo colloquium.
Sed obstant pericula, ne tam longo itineri credere me ausim, tametsi
fortassis expediret communi nostri omnium nomine tantum euangelii
patronum convenisse.
Confutatio suffraganei mei sub pręlo est. Vicissim authore
concionatore dominicastro alium in me libellum excudi faciunt, cuius
copia nondum mihi facta est. Quam facile potuisset magistratus

--360--

noster id scandalorum e medio tollere! Sed necesse est, ut eveniant,
quo exerceamur.
Rediens e Berna parentem offendi lętaliter aegram, quae, meo
quidem adventu aliquantulum refrigerata et paucos post dies laboribus
et molestiis huius vitae defuncta, obdormiit in domino, me
vero pluribus probandum reliquit, ita ut difficultas in re domestica
onerosior sit, quam antea.
Vale, et Pellicanum, Megandrum ac Sebastianum saluta.
Basileę 11. die Februarii 1528.
Ioannes Oecolampadius.
Charissimo fratri Huldrico Zwinglio, Tigurinae ecclesiae pastori.