Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 697

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

697

<< Nr. 696 | Index | Nr. 698 >> 

Absender: Capito, Wolfgang

Empfänger: Zwingli

Ort: Strassburg
Datierung: 13 III 1528

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 383-384




--383--

Gratiam et pacem.
Ex Augusta huc venit vir hic bonus, ut videtur, hesitque nobiscum
dies octo. Cepit voluntatem adeundi vos; nam istic opificium suum viget,
quod partim didicit; initia enim artis textorię tenet. Orat, ut se

--384--

tibi commendem. Apparet esse vir integer nobisque super fidei
articulis consentiens. Eucharistię enim veritatem agnoscit. Ceterum
eruditio est, qualem protinus olfacies, non summa quidem, integritas
maior, et animus, ut apparet, firmior. Hospes meus Ioannes
Hylactęus, qui nuper a Bavaris Bernam venit, attestatur de
fama hominis; ait enim nominatissimum, ut inter rudes, concionatorem
verbi extitisse. Nos vero multis abundamus tolerabilibus viris, eximii
autem nihil habemus, ut et nobis usui esse nequeat. Et forte erit,
quod apud Bernates novam fidei vestrę provinciam aget, quo tibi
coloni abmandandi sunt, qui gladio verbi eam pridem in Christi
potestatem redegisti. Fac, quod in gloriam verbi facere te ultra
nolim, neque praeterea, quem commendo, ambire videtur.
Vale felix cum familia tua et fratribus omnibus.
Argentorati 13. Marcii anno 1528.
Vuolfgangus Capito, tuus.
Huldericho Zuinglio, fratri et maiori meo charissimo - Tiguri.