Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 698

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

698

<< Nr. 697 | Index | Nr. 699 >> 

Absender: Chuffer, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: s. l.
Datierung: 15 III 1528

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 385-389




--385--

Johannes Chufferus Huldricho Zuinglio, fratri suo gratiam
et pacem a deo patre et domino nostro Jhesu Christo. Amen.
Percommode michi visum est, optime Zuingli, ut puerilem hanc
ęditiunculam, avonculo meo, regalis conflaturae prefecto dedicatam,

--386--

probatissimi tandem theologi (qualem te de re agnosco) limae subiicerem.
Te igitur cum vicinitatis tum fraternae necessitudinis iure
precor, ut, si quid dissentanei (quod ad amussim hierographiae exigi
nequeat) huic insit, priusquam invulgetur atque patrium solum repetat,
evidens, ut nosti, perquiras, emendes, abrasites; quam si etiam propagandam
dissuaseris, foco mandabitur. Sin publicitus aedendam
consulueris, utrunque me penes ratum fuerit.
Vale immortaliter meque (ut sedulo facis) commendatum habe.
Ex conducto meo Idibus Martii anno etc. 1528.
(Adresse fehlt.)

--387--

Domino suo piissimo, domino Heinrico Ehinger Constantiensi, ingenuo
atque insigni, (non tantum genere, sed etiam virtute) perdocto euangelicoque
viro, Leonardus Huoberus salutem in domino exoptat.
Cum quererem aliquod epistolae argumentum, in mentem venit, quod et
nuper, ut quam primum ad aedes tuas diverti, interrogasti me nec non et expostulasti
explorare, quale iudicium haberem de Zwinglio quidve sentirem
de eius doctrina atque eruditione. Iamiam tibi (o euangelice vir) ad tua quesita
et ad interrogata respondebo tibique secreta cordis mei revelo. Rogo, oro atque
obsecro nec non et te persuasum habere volo, Huldricum Zwinglium Thygurinum
ecclesiasten, videre (!) michi inter Christianos fidelissimus fidei Christianae
propagator ac defensor. At quidem nunc temporis non unum aut
alterum sibi similem in tota Helvetia nec non et fere in tota Germania
habemus, imo, si bene sentio, Zwinglius michi videtur (quoad suam euangelicam
doctrinam atque eloquentiam) alter Paulus. Est et fere alter Moses, qui
populum Israeliticum de Egiptiaca servitute liberavit. Nam idem
Zwinglius iam fere omnem Helveticam gentem (deo adiuvante) e Pharaonis
potestate liberavit, hoc est: e sanctissimo scrinio pectoris papae ac papistarum
per mare rubrum (siccis pedibus) in terram promissionis euangelicae veritatis
induxit. Nec multum dissimilis est Ioanni Baptistae, qui preparavit viam
domini. Est et certe secundus Esdras, quia nulli similior vita, opere et doctrina.
Ast non multum dissimilis et Cyro, Persarum regi [Jes. 45. 1ff.]. Confidas
michi interim rogo, quod omnino sine adulatione mentem tibi meam enodavi
atque aperui. Deus scit, quia et penes ipsum protestor, quod non mentior [Röm.
9. 1] nec quicquam simulo neque dissimulo.
Ais tandem, Heinrice, et forsitan proclamabis ante te tuba: o Leonarde
O coelum, o terra! Eum nunc tantum facis? Iamiam eundem ad astra coelosque
elevas, quem quidem publice sermone, verbo, opere et etiam propriis tuis
scriptis (sub prelo excussis) explodisti? Quemque et calum [n]iis more Gnatonum
atque histrionum blasphemasti? Tu idiota tam doctum et excellentem virum?
Quare tam diu restitisti veritati, deo et eius verbo, Zwinglio et omnibus euangelicis
(a deo doctis) viris? Responsio: o piissime Heinrice, quum inter liberales
liberalissimum te expertus sim et inter misericordes et michi misericordissimum
te fore spero, o euangelice vir, erravi, boni consulito, si ignorantia me non
excusat (quia ignorans feci), sit tantundem et hec mea excusatio, nova vita,
optima penitentia. Sed nunc redeo ad propositum inceptum: sciant universi et
singuli, quod publice et voluntarie ac bono et vero animo atque bona fide (sic
me deus adiuvet) hic coram omnibus Christi fidelibus mea scripta a me contra
Zwinglium acta atque in lucem aedita publice et voluntarie (ut falsas erroneasque)
revoco.
Revocationemque meam voluntariam (et non coactam) hic habes, doctissime
vir. Nam cognosco nec non et fateor me errasse, attamen ignorans. Confiteor
quoque et coram deo et omnibus euangelicis viris, quod me multum poenitet,
quicquid deliqui in euangelion euangelicosque viros. Fateor me non dignum pane,
quo vescor, nec dignus sum vocari filius patris [Luk. 15. 19]. At vos quidem quum
alias sitis euangelici viri (non tantum verbo, sed et opere et veritate), certe non
dubito, quin etiam gaudebitis, quod tandem et filius, qui mortuus erat, (deo volente)

--388--

revixit, quive perierat, inventus est [Luk. 15. 32]. O bone vir, dic sodes, videnturne
hec tibi nova atque inaudita? Certe non est hec res inaudita, non certe; quoniam
nihil sub sole novum [Pred. 1. 9]. Nonne tibi in mentem veniunt verba salvatoris
nostri Jesu Christi, qui quidem ait [Matth. 19. 30]: novissimi erunt primi? Huius
certe prophetiae verissimum exemplar est nobis divus Paulus, qui ante suam
conversionem vere Saulus erat nomine et re, quia blasphemus et persecutor
ecclesiae dei. Nonne? Et eiusdem misertus est dominus. Noli ergo (mi
Heinrice) et michi prohibere gratiam a deo michi gratis datam. Haud ignoras,
quod quidem et illi, qui circa undecimam horam venere in vineam domini,
tantum mercedis acceperunt quantum et primi? [Matth. 20. 1ff.]. Nonne et legisti
Paulum? Qui ait, quod non est volentis neque currentis, sed solum miserentis
dei [Röm. 9. 16]. Ergo cuius vult miseretur et quem vult indurat [Röm. 9. 18]. An
non habet potestatem figulus luti, ex eadem massa facere aliud vas in honorem,
aliud vero in contumeliam [Röm. 9. 21]? Noli ergo iudicare alienum servum,
domino suo stat aut cadit [Röm. 14. 4]. Absque invidia loquor. Vidistine,
quod quidem et nunc temporis et nostro iam aevo (etiam inter doctos nec
non et mundi huius sapientes) non admodum quidem pauci inveniuntur, qui
aures habent et non audiunt, oculos vero habent et non vident [Matth. 13. 13]?
Utinam saperent et intelligerent ac demum (foelici auspitio) novissima providerent,
at tamen interim causam obcaecationis, obdurationis, obstinationis et indurationis
nescio; deus scit, cui a consiliis nunquam fui. [Röm. 11. 34]. Oremus ergo pro
invicem, ut nostri omnium dominus omnium misereatur, uti et mei misertus est.
Non abiitio gratiam dei, quoniam non est consilium nec prudentia contra
dominum. Quis unquam ei restitit et pacem habuit? Certe durum est contra
stimulum calcitrare [Act. 9. 5], sed fidelis sermo et omni acceptione dignus, quia
Christus Iesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum unus
ego sum, qui prius blasphemus fui et persecutor et contumeliosus, sed misericordiam
dei consecutus sum, quia ignorans feci [1. Tim. 1. 13-15]. Non enim erubesco euangelium,
nam virtus dei est in salutem omni credenti [Röm. 1. 16]. Regi autem seculorum
immortali, invisibili (soli deo) honor et gloria, non nobis [1. Tim.1. 17], domine,
non nobis, sed nomini tuo da gloriam [Ps. 115. 1]. Ast quid moror, iamiam revocationis
finem faciam. Omnes Thuricenses Bernensesque (quos alias plurimum
diligis) ut bonae fidei viros nec non et ut Christianissimos euangelicosque
dominis tuis, tibi tuisque contribulibus commendo, quoniam funiculus triplex (ut
ait Salomon) vix rumpitur [Pred. 4. 12]. Idem: ve soli, qui cum ceciderit non
habet sublevantem [Pred. 4. 10]]. O quam faelix est Constantia, o quam felices
sunt et tui consules, qui satis provide ac prudenter consilio Solomonis [!] obediere
Omnipotens deus te tuosque concives in viam suam dirigat, in ea quoque
defendat atque custodiat! Quoniam vero verior est prophecia Davidis [Ps. 127. 1]:
Nisi dominus custodierit civitatem, frustra vigilat, qui custodit eam. Porro
doctrinam Hieremiae tenes: benedictus vir, qui confidit in domino, et erit dominus
fiducia eius [Jerem. 17. 7]. At tamen ut paucis perstringam, recordor huius adagii:
ne quid nimis. Igitur pro certo habeto firmiterque credas volo, quod non
immemor ero beneficii a te accepti. Nondum tradidi oblivioni vetus illud
Vergilii saluberrimum dogma: Bene apud memorem veteris stat gratia facti.
Vale.
Datum in exilio.

--389--

Thomas Blaurerus resipiscenti.
Dic bone, quis superas salvum te vexit ad oras
E tam perplexo tamque silente loco?
Tu socii Theseus, tu raptae coniugis Orpheus
Quicquid idem laudis, Christe, redemptor, habes,
Excipite oblatis hunc fratrem comminus ulnis
O quoscumque fides par iuvat atque salus.
Vendidit auratae mendosa insignia Romae.
Totum illud nuda mente reliquit onus;
Dignus ab in Christum fidentibus unus amari,
Dignus ab insertis in nova regna coli.