Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 7

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

7

<< Nr. 6 | Index | Nr. 8 >>

Absender: Zwingli

Empfänger: Glarean

Ort: Glarus
Datierung: 4 X 1512

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 16-17




--16--

Hulderych Zwingli Ioachimo Vadiano S. D. P.
Fecisti, mi Ioachime, rem te satis, me haud dignam, quando
suaves nostri Arbogasti musulas sub nostro nomine publicasti. Sed
ita te facere benignissima humilitas docuit. De hoc satis. Praesentium
ostensor frater mihi germanus est, non rusticae admodum indolis,
quem, quo philosophiae sacris initiandum mitterem, cum mecum ipse
volutarem, tu semper occurris. Eum igitur runcinis, asciis, rutabulis
per amicitiae dulcedinem precor expolias, edoles, laeviges. Habebis,
scio, obsequentissimum. Quod si recalcitrare fuerit ausus, nihil impediente
religione carceri mancipa, donec petulantia deferveat. Habet
per annos duos 50 aureos, unde et parsimoniam servet oportet. Venit
et alius ad te, Margaretae Scilinen filius, puer impuber, et ille

--17--

item optimae indolis. Tu in omnibus eis boni semper consule. Novas
res ad te scribere molienti negotia interveniunt. Tu his brevissimis
contentus esto; iamiam enim, cum haec scribo, ex officina abeo.
Vale et me dilige.
Claronae IV Nonas Octob. MDXII.
Haec explicatioribus, quando oportunitas dabitur, supplebo. Volui
multa, sed non potui.