Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 6

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

6

<< Nr. 5 | Index | Nr. 7 >>

Absender: Glarean

Empfänger: Zwingli

Ort: (Köln)
Datierung: (1511ff.?)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 14-15




--14--

Ulrico Zuingli eruditissimo bonarum artium magistro
Henricus Glareanus Loritus S. d. p.
Habes libellum, vir clementissime, de Aristotelis seruatione inscriptum,
quem rogo hilari fronte accipias; credidi enim rem tibi
fecisse gratissimam, tum quia Aristotelicus es, tum etiam quod multos
pertinaciter hunc condemnare videmus. Quorum ut insaniem [!] rabiemque
sedare possemus, solus Lambertus ille, huius libelli auctor, quocunque
me verterem, occurre visus est, qui ex sacrę scripturę testimoniis

--15--

rem hanc profunde speculatus est probavitque luculenter. Nec
obstat, quod parum eleganti stylo usus sit; nam oratores non sumus
omnes. Forsitan enim plus veritati quam elegantię studuit; quod
quidem te ipso teste longe melius est. Quo fit, ut labia comprimant,
qui hactenus Aristotelem damnarunt, quum nec hoc nec oppositum
probare possunt. Vale et me ames.