Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 5

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

5

<< Nr. 4 | Index | Nr. 6 >>

Absender: Wentz, Johann Heinrich

Empfänger: Zwingli

Ort: (Basel)
Datierung: (nach Mitte Dezember 1511)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 12-13




--12--

S. D. P. Tran[sa]ctis superioribus diebus litere tue, magister
Udalrice, dum moram apud Termas superiores duxeram, ad me
per quendam iuvenem date sunt. Inter alia in literis contenta te
super beneficio tuo edis s. Petri a magistro Ioanne Kabler esse
citatum significasti; cuius autem intencionis esses, magister Gregorius
Bintzlin, cum me visitaret ad Termas, cerciorem faceret.

--13--

Nec venit, ut sperabam, nec tu lentus in umbra saxosa interim michi
aliquid scripsisti; parvipendens citacionem factus es contumax. Denuo
me existente in Luoffenburg per sex septimanas pro sanitate recuperanda
ad purgandam contumaciam in pulpito chori et valvis ecclesie
s. Petri es citatus per eundem, ut iuris est. Nemine comparente
in termino ipse accusavit tuam contumaciam petendo ulteriores processus
excommunicacionis et obtinuit. Vidi enim literas excommunicacionis
sigillatas in edibus meis secunda feria post dominicam
gaudete. Deprecatus sum magistrum Ioannem, ne tibi excommunicacionem
insinuaret nec publicaret, donec et quousque literas meas
acceperis. Quapropter te hiis literis avisatum te habere volo et
cerciorem facere, ne incurras excommunicacionis sententiam in isto
iam festivo tempore futuro; nam magni tibi esset periculi et dedecoris.
Si floccifacis beneficium non praetendens litigare propter execrabiles
expensas vitare, amice possessioni [!] cede! Si vero secus vis agere et
tuam possessionem defendere iure, necessarium esset, ut aliter te disponeres
comparendo in terminis vel constituendo procuratorem.
Hoc, quod honori et utilitati tue conferre potest, facias, et quantocius
poteris, de hiis me cerciorem reddas! Omnibus modis labora, ut iste
nuncius amice recedat, quia literas excommunicationis habet penes se,
vel dimittet [!] in Turrego, ne tibi insinuentur. Salvum meo nomine
dicas Gregorium et Waltherum lentos in providendis beneficiis,
Reddent rationem Deo citoque revocabuntur. Timeo Gregorium esse
privatum dextra manu, vel in Wesen esse magnam penuriam vel
carenciam attramenti et bappiri iudicio meo, quia rariores sunt eius
michi litere albo corvo.
Vale; valeant et ipsi
Tuus Ioannes Heinricus Wentz.
Honorabili viro domino magistro Vodalrico Zwinglin,
rectori in Clarona, domino et fautori suo singulari.