Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 4

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

4

<< Nr. 3 | Index | Nr. 5 >>

Absender: Glarean

Empfänger: Zwingli

Ort: Köln
Datierung: (Herbst) 1511

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 10-11




--10--

Henricus Glareanus Helvetius Uldrico Zuingli, Doggio, S.
Dii boni, quam invitus, charissime Uldrice, a te discesserim, nec
unquam, credo, tanta passione cor meum motum, interim dum philosophiae
studerem. Quod pientissima tua confabulatione pręsens uterer,
quod rursus societate tam lęta privarer, quod demum in exilium mihi
eundum erat, haud credes, quali motu cor meum concuteretur. Verum
nunc sedatus quiesco; salvi enim omnes (Deo sint gracię) et fortunatissime
portum attigimus. Quae res hoc effecit, ut nil amplius mihi
dolendum sit. Sed audi! Basilaeam veni, quaeque ibi inquirenda
erant, diligenter fecimus, sed forte parumper sinistre. Nam dum praesbyterum
Gualtherum quaererem, ecce doctor, de quo tu mihi sermonem
feceras, obvius nobis erat. Hunc ego mititer rogavi, anne Gualtherum
hunc, quem dixi, cognosceret. Etiam, respondit. Tum ego: literas
me illi dare spopondi. Ille rursus, a quo essent datae, rogat. Tum
in magistri Gregorii et tui mentionem devenimus; nam ego eius notitiam
non habebam. Respondi ego bellule vos valere et futuros vos
Basilaeam [!] ob petitionem doctoris Wentz. Tum subito ille
subridens: quidnam de illo vos iudicaretis. Respondi: omnia bona,
nec satis posse vos eum laudare: me quoque olim velle illi commendare
[!] ut, si quid in vos commeruissem, opera vestra et simul eius
Basilicam olim urbem ingrederer. Tum ille demum, se eum esse,
de quo loquerer. Ego revera omnino veritus, quod eum non noverim,

--11--

rogavique, ut, si quid de ore nostro cecidisset, quod pias aures offenderet,
ipse ignoscere velit. Tum ille nil meam confabulationem sese
egreferre dixit velleque pro me laborare, ut olim Basilaeam venirem.
Restat ergo, ut vos quoque pro me quicquam enitamini, ut post triennium
Basilaeae quid habeam. Hoc unum oro, peto, obsecro. Nil
enim nocebit vobis bonum verbum mihi in rem meam supplantasse.
Neque enim vobis neque urbi Basilicae (ut bene confido) dedecori ero.
Sed iam vale, et omnes bonos viros meo nomine salutabis.
Coloniae Agrippinae anno Domini 1511.
Rogo, mi Uldrice, Ioanni Hösli dicas, ut pecuniam Coccae
mittat; aut citissime nuncium in patria habebit. Scripsi ei forte satis
rigide. Tu, si potes, eius epistolam vises.
Uldrico Zuingli, Doggio, Glareanae ecclesiae pastori et viro
philosopho, nobis apprime colendo.