Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 3

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

3

<< Nr. 2 | Index | Nr. 4 >>

Absender: Glarean

Empfänger: Zwingli

Ort: Köln
Datierung: 18 IV 1511

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 8-9




--8--

Henricus Loritus Glareanus Uldrico Zuingli,
Doggenburgio, S.
Quod ad me dedisti carmen, Uldrice iucundissime, acute perspexi
et, dum singula discuterem, dubius eram, an elegantia et latinitas
sapida sententias graves, an doctrina et philosphiccum pondus eloquentiam
vinceret. Viderunt docti viri literas tuas et simul laudantes
comprobarunt. In eo tamen plus ingenii vires et subtilem inventionis
industriam ostendisti quam verborum concinnitatem, quod et plane
considero, et tu ipse confiteris. Sunt mihi tamen obclusi nescio qui
latentes scrupuli, de quibus me certiorem reddes, dum ad te venero.
Cęterum quod iubes, ut corrigam, si quid erratum conspicerem, facerem
lubens, si indigeret. Sed nihil ibi corrigendum video; totum purum,
totum recte a te comportatum, ut mehercle inepto meo iudicio opus
non sit. Verum dabis mihi veniam, si diligenter quęro, an impune
hęc duo pronomina "me" et "te" corripi valeant. Nam (ni fallor) semper
longata inveniuntur, quę tu ambo corripuisti, dum caneres:
Pastor: Non te latet patris quanta atque patrimi
In me tui viguit probitas etc.
Sed non dubito, quin ratione aliqua ductus hęc posuisti; quę vero
ea sit, me fugit. Volo autem cętera diligentius inquirere, dum ad te
venero. Nam quanta tibi debeam, quod et erga parentes et sororem

--9--

cęterosque omnes amicos in meam rem locutus es, certe non video,
quo ęquum tibi unquam faciam. Tu vero syncęram meam in te voluntatem
et dilectionem ita intellige, ut paucos admodum inveniam, quibus
te non vel pręponam vel ęqualem prędicem. At quod iam sępius
scripsi, repeto, me velle lares paternos visere, si non bella et latronum
insidię impedient, et forsitan ita rem meam disponam, ut ad Glareanę
ędis sacrę dedicationem advolitem. Nil tamen promitto; nam quę
ventura sunt, et nescio et ignoro. Miror autem non medicum, cur
Ioannes Herus nil mihi rescripserit, dum agnati nostri tanto tempore
Glareanę fuerint. Tu ipsum nostro nomine salutes et sororem
meam, cui quoque quantas agerem ego gratias, dum adessem, tu agas,
plurimum rogito. Cętera quae velim, suo tempore subiungam.
Vale foelix.
Agrippinae ex gymnasio divi Aquinatis anno a natali Dominico
M.D.XI. decimoquarto Calendas Maii.
Iocus:
Wen ich kumm, so wellent wir guoter dingen sin,
Latine: bonarum rerum, et volumus canere in trumpis.
Uldrico Zuingli, Doggio, artium magistro et sacrę religionis
pręsbytero, Glareanę classis nauclero vigilantissimo et antesignano.