Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 2

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

2

<< Nr. 1 | Index | Nr. 3 >>

Absender: Vadian

Empfänger: Zwingli

Ort: Wien
Datierung: 9 IV 1511

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 5-6




--5--

Vadianus Udalrico Zuinglio, plebano Glaronesio, S. D.
En tibi, Udalrice, virorum optime et bonarum literarum amantissime,
orationes duas, quas Arbogastus noster Glaronesius, dum
vita fungeretur, tumultuario labore scriptas ritu scholastico Viennae
iussus habuit, alteram in Ursulae et virginum reliquarum, quae fuere
comites, laudem, alteram in d. Catarinae, quae a professoribus artium
liberalium tutelaris passim dea decernitur, honorem et commendationem.
Quae licet cothurnum usque quaque non sapiant, non tamen
est, quod eas socco quispiam dicat obtorpere, cum hic et sententiarum

--6--

sit electa gravitas et vocum usurpatio non sane proletaria, quas tibi
eo libentius inscripsi, quod vivens ipse non parum multa se tibi debere
non semel fassus est, ratus subinde me quam optime locare operam,
si demortui loco, cuius, si vixisset, erat dicare, quae relicta sunt, huic
offerrem, cui omnium in vita optime voluerit quemque, nisi intervenissent
Parcarum inevitata conamina, privato celebrasset eulogio. Eas
autem cum leges (saepius autem lecturum non dubito), in animo cogita,
non quanta sint, quae legas, sed quantum sperare de homine
licuisset, vix tum adolescentiam egresso, ni fati non exorabilis severitas
immatura messe sive potius calamitate turbida magnae ęstimationis
frugem succiderit. Sed quia mori decretum est, eius praecox obitus
minus me discruciat, tametsi moerorem saepius dissimulem quam extinguam.
Fuit enim, ut ipse scis, mihi oppido quam familiaris tum
ob singularis industriae ingenium tum studiorum conformitatem et
humanissimos in eo mores; quibus evenit, ut quemadmodum vivus
apud omnes gratiosus erat, ita mortuus omnibus moerorem attulerit
non mediocrem. Verum ego, ne tuum de ipso dolorem exulcerem,
Arbogastum humanis exutum superis commendo calamumque subtraho,
hoc unum prius te moniturus humaniter, ut epitaphia et eulogia,
quae in eius meritam memoriam homines posuere, non sane ignaruli,
ita perstringas, ut, quae ipse cogitaveris sisve cogitaturus, quoque
subiungas. Tum carmina plaeraque ab Glaronesio tumultuarie (ut
maxime solebat) conscripta nostrosque elegos de morte, quos tunc eo
mortuo inter moerendum animo parum securo parumque, ut ferebant
tempora, studioso compegi, ita legito, ut omnia boni consulas. Vale
et Arbogasti manibus bene precare
Viennae Pannoniae quinto Idus Aphrilis [!] anno M.D.XI.