Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 714

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

714

<< Nr. 713 | Index | Nr. 715 >> 

Absender: Oecolampad, (Johannes)

Empfänger: Zwingli

Ort: (Basel)
Datierung: 16./17. IV (1528)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 430-435




--430--

Gratia et pax Christi tecum. Charissime frater
Eventuum varietas etiam optima consilia interturbat, imo deus
ipse, citra cuius nutum accidit nihil. Satis turbulenta est civitas
nostra; utinam non sint pręludia maioris dissidii! Zelotę quidam,
quinque erant, ipso die parasceues citra authoritatem senatus meque
ipso inscio omnia idola in templo divi Martini ab aris in unum locum
semoverunt et ne unum quidem suo loco reliquerunt. Pauculorum
istorum audaciam sequuti sunt XXXIIII. Hi secunda die paschę
repurgarunt etiam Augustinianorum templum post concionem vespertinam.
Sequenti die habitus est senatus, et coniecti in vincula ii, qui
in templo meo idola deiecerant. Quę res cęteris nihil terroris incussit,
sed effecit, ut senatui nomine illorum supplicarent, iunctique sunt
illis non pauciores ducentis, et quum a senatu domum redire iuberentur,
noluerunt audire, nisi pro sententia sua responsum acciperent.
Tandem in domum carpentariorum concesserunt, et decrevit quidem
senatus captivos dimittendos et in quinque templis omnia idola dimovenda.
Sed responsum hoc istis coniuratis nondum satisfecit, quandoquidem
de concordia concionatorum nihil responsum est; ea propter
urgent senatum, qui hodie condictum senatum omisit. Et ita quidem
usque in hunc diem, qui est 16. Aprilis, rerum status hic est. Quid

--431--

igitur de legatione vestratium et Bernensium ad nostrates consulendum
putas? Utinam nunc in medio dissidio pacificatores adessent
Quum referrem tuum consilium ad amicos, nihil tale futurum
cogitabamus. Non occultabo tamen a te, quid illis fuerit tunc visum.
Primum de civitate Constantiensi consultius videretur, si vestrates

--432--

primum diverterent ad Solodorenses, Schaffhusanos et Apacellenses,
et certiores fierent, si bellum ingrueret propter Constantienses,
an hi velint esse socii, et tunc maiore authoritate et serio
nostros inducere possent. Quantum ad res nostras attinet, iam olim
divulgatum fuit venturos huc vestrates cum Bernatibus, ut senatum
inducant ad tollendam concionatorum varietatem, quod plerique interpretati
sunt, quasi adversarios vi ad fidem adigere nitantur, et
propterea in suspicionem nos trahunt, quasi id per nos attentatum sit.
Verum quid mali, si etiam essemus authores facti sanctissimi? Itaque
curandum, ut coram diacosiis res agatur, sed timetur, ne ęgre illi
vocentur, nisi causa primum senatui minori indicetur, qui, ubi vestrates
adesse resciverit, conabitur primum persuasionibus, illos CC in
suam sententiam trahere; ita parum nobis spei relinquent. Quare
apud eos, quos diacosios vocare solent, vel testandum, quod nihil detegere
legati a suis iussi sint, nisi coram magno senatu, qui est diacosiorum,
vel causandum aliud quippiam, utputa quod in comiciis
nostrates adversariis iuncti simul pronuncient, vel tale quippiam; verum
secundum hoc minus probatur. Deinde coram magno senatu rem
magna exaggeratione et fervore proponant, cum recitatione periculorum,
et quanta mala ex altera parte expectanda, nempe longe gravior
servitus, si papistę rerum potiantur, quam ulla fuerit unquam. Auspicentur
a gratiarum actione, quod Bernam legatos et doctos miserint

--433--

pro concordia ipsorum et, quantum boni apud vos pariat unanimitas
concionum, dilucide dicant, Eccianas epistolas hic excusas mirentur,
et adhuc adesse concionatores, qui tam strenue contradicant tamque
impudentia per typographos extrudant; vestratium autem esse eam
erga deum et eius verbum religionem ac zelum, ut, si quid solidi ac
sani etiam hodie adversarii afferre possent, quod deo magis probaretur,
ab instituto cessuri essent ipsi, idque cum magna gratiarum actione.
Nolint autem pugnare cum deo, quod omnium malorum est seminarium,
et ita petere, si adversarii possint docere certiora, adducturos se
polliceantur ipsos doctores ac concionatores, qui Basileę edoceantur
publice ac rationem reddant. Certe, si Basileensis senatus tale
quippiam a vestratibus peteret, vestrates coacturos doctores ac concionatores
suos, vellent nollent, ad reddendam rationem, et eiecturos,
nisi veraces doctores comprobarentur. Hoc ideo utile censent nostri,
ne fortassis adversarii nostri, qui hic sunt, huc vocarent proceres centonum
aliorum, qui urgeant, ut nos hinc moveamur. Qui tamen nihil
tale polliceri audebunt. Omnes enim doctores illorum lucem formidant
et pręterea nondum firmarunt iuramentum septimi anni pro veteri
consuetudine. Non multo plura amici de his rebus consuluerunt.
Cęterum ex aliis accepimus rumorem spargi, qui et ipse opportunitatem
negocio suppeditabit. Audisti nimirum, quam se apparent
Austriaci ad bellum; adversus quos, ignoratur. Suspicantur quidam,

--434--

in Helvetios. Quod si verum, Basilea prima impeteretur. Sunt
autem fere tales suspiciones, Fabrum coram nobilibus quibusdam arcana
effutiisse, deinde capitaneos omnes ignorare, adversus quos bellum
inituri sint; ad haec pręcipi omnibus vicinis nostris, ut armati sint,
insuper tormenta, quae non possunt commode alio transvehi, adornari.
Ab Argentinensibus petiti sunt ducenti centenarii pulveris tormentarii;
qui promiserunt Austriacis centum centenarios. Dicitur et
summa pecunię grandis Argentoratum missa pro conducendis militibus.
Item magnam esse nobilitatem in Enshaim. Haec omnia
vehementer suspicari faciunt quosdam, quasi in Helvetios moliantur
quippiam. Utinam evanidę suspiciones sint, sicut et a nostris contemnuntur.
Attamen, si tale quiddam timendum, magna se opportunitas
offerret, ut vestrates huc se quamprimum conferrent et turbulentam
civitatem pacarent. Ipse igitur cum amicis consulito, quid
opus sit facto. Fortasse dominus brevi nos respiciet vel totos perdet
in hoc seculo, ut alibi misereatur.
De Lutheri libello scribunt Capito et Bucerus, quod nihil
magis sophisticum vel calumniosum viderint. In nos ambos debacchatur,
in te multo maxime, et proinde Capito orat, ut ego taceam,
tu vero respondeas, qui magis impetâre, qui et meam innocentiam
possis in tempore excusare. Ipse nondum vidi librum; 30 arcus
habere dicitur.
Bucerus significat in hęc verba: "Re nobis consentit Lutherus,
quantum quidem ad praesentiam corporis Christi attinet.

--435--

Nam asserit in pane esse corpus Christi definitive, non circumscriptive.
Item, quod haec praedicatio: Panis est corpus Christi,
non est identica, neque panis et corporis Christi ea est unio, quę
humanitatis ac divinitatis in Christo, neque quę erat ignis et naturę
angelicę, cum pręcedente columna ignis populum Ebre dicebatur praecedere
angelus, neque columbam esse angelum aut spiritum sanctum
columbę speciem, quę videbatur super Christum. Hanc vocat unitatem
operationis. Inter panem autem et corpus Christi facit esse
unionem sacramentalem, ob quam unionem alterum de altero praedicetur."
Addit etiam, non credentibus, dum verba recitant Christi,
adesse corpus Christi et iussos nos verba recitare, atque alia.
Optat Bucerus in respondendo fortiter depelli calumnias, idque
dilucide, ostendique quod ei nobiscum conveniat, quantum ad praesentiam
corporis Christi attinet. Quaternionem t et u monet diligenter
legendam.
Capitonis alteras literas tibi mitto, ex quibus intelligis, quantum
sibi ipsi parum fidelis sit Lutherus, et multos a se alienet etiam
amicissimos.
Vale.
Scriptę sunt 16. Aprilis, datę autem 17.
Tuus Oecolampadius.
Mi frater, scis, quid periculi in literis; proinde cura, dilacerentur
vel exurantur. Incerta enim sunt, et PARVM SPEI ex hominibus.
Exasperati sunt adversarii supra modum. Pręterea hodie supplicarunt
et ipsi, nescio quae, senatui. Proinde dissidium hoc inter concionatores
diutinum fore vereor, et si vestrates non essent futuri compotes,
satius foret, rem prorsus negligi, vel in aliquantum tempus
prorogari. Igitur expende negocium melius, quam a me scribitur, et
literas perdito.
Vale iterum.
Hulrico Zwinglio, Tigurinę ecclesię fidelissimo pastori,
suo in Christo fratri.