Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 715

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

715

<< Nr. 714 | Index | Nr. 716 >> 

Absender: Oecolampad, (Johannes)

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 20 IV 1528

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 436-437




--436--

Gratia Christi tecum. Mi Hulrice
Proximis literis significatum est, quis nostrę urbis status et quę
facies. Potes autem et ex hoc senatus decreto intelligere. Mihi
dissidium non sic emendari, sed foveri videtur. Nunc aperte in se
divisa est domus. Mentietur autem Christus, si illa consistet [Matth.
12. 25f.]. Utinam legati vestri promulgationem eius antevortere potuissent
Aegrius rescinduntur, quę impie, quam quae sancte constituuntur,
ut est humanum ingenium. Sed quia domini negocium est,
ut gloriosius regnet, poterit, ut solet, ex contrariis, quum maxime
oppugnatur, opus suum perficere [Phil. 1. 6]. Itaque res coram diacosiis
agenda, ea qua oportet maiestate; interim nos etiam nostri
officii memores erimus, tametsi de nostris non tantum polliceri potero.
Iam opus erit Luthero ut respondeas placido et mansueto
animo, non ut ille calumniandi magister et sophistarum princeps
meretur, sed ut veritatis patrocinium postulat. Porro, quum me quoque
crebro urgeat, et tu fortasse in meis minus exercitatus es, sicut
nec tua scripta omnia mihi occurrunt, videtur mihi non inconsultum,
si ea diluam, quibus me nominatim perstringit, tu vero ea, quę in te
iaculatur peculiariter et quę communiter tractat, depellas. Communia
ego obiter tangam, tu locupletius expendes, habita semper auditorum

--437--

ratione, ut cognoscat mundus nos, Christi et veritatis ministros,
nostra negligere [1. Cor. 13. 5] et, quae charitatis sunt, meditari.
Verum si tibi aliud quippiam magis probatur, fac sciam. Equidem
non sine nausea tales calumnias lego; quo pacto igitur absque molestia
apologidion consarcinabo? Nihilominus, si suaseris, fretus benignitate
Christi, accingar negocio; neque enim opus, ut tantum chartarum
perdamus.
Vale.
Basileę die 20. Aprilis anno 1528.
Tuus Oecolampadius.
Noster catascopus in urbe est, semper tempestivus adest suis.
Hulrico Zwinglio, ecclesię Tigurinę fidelissimo doctori,
suo fratri.