Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 716

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

716

<< Nr. 715 | Index | Nr. 717 >> 

Absender: Hofmeister, Sebastian

Empfänger: Zwingli

Ort: Bern
Datierung: 22 IV 1528

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 438-441




--438--

Gratia et pax Christi.
Nisi me pudor cogeret, nec dum scriberem, Huldriche charissime,
quod nichil tam alienum a me sit, quam obstrepere istis hominibus,
quibus omne tempus melioribus est occupatum, quam ea sint, quae a
me possunt aut scribi aut cogitari, potissimum cum non sit, quod eos
scire admodum referat, aut cum sint alii, qui idem, quod scribere
velis, multo diligencius scribunt. Id quod maxime nunc nobis usu
venit, dum tam multi sumus, qui de rebus nostris te indies admonere
possunt, et ea sane cura a nobis in Bechtoldum reiecta sit. Volui
tamen adiicere literis illius ista admodum pauca, quod sane agimus,
praedicamus, docemus, legimus, euangelion pulchre provehitur,
et spes est, ut omnia ad institutum Christianum formentur, si modo
deus adspiret, ut a sanguinaria illa pecunia animos despondeant, vel
hi solum, qui euangelio volunt ex animo bene. Nos aliquandiu magna
tenuit solicitudo, ne Bernates expedicionem pararent ob graciam
Gebennensium in ducem Sabaudie; id enim videbatur cedere in
presentem perniciem tocius nostri negocii. Sed hoc metu liberati
sumus. Partes exasperatis animis sua quoque negocia egerunt coram
senatu. Res opera et studio quorundam bonorum ad pacem spectat,
partibus die condicta in Peterlingen, ubi de componendis illis agetur.
Dux nichil a se tam alienum esse dicit, quam BELLARE.

--439--

Suspiciones, quibus gravabatur, prudenter a se discussit, paratus obaudire
Bernatibus hac in re, modo Gebennatibus eciam modus
statuatur temeritatis suę. Sunt, qui omnibus votis solicitant exercitum
in ducem, non tam odio ducis, puto, quam quod hac occasione existimant
fieri posse, ut rebus cum duce compositis postea ad regem
proficiscantur, et militem [!], qui iam alioquin in armis sit, facile putent
persuaderi posse, ne se euntes destituant. Tu nos tua solicitudine
iuvabis, si quid ultra scripserimus de hac re. Nichil tam metuo,
quam expedicionem; quid enim putas facturos eos, quibus odio est
verbum Christi, si huc veniatur, ut arma sumant eciam quacumque
occasione? Verum esto, nichil iam tentent; quis feret eos redeuntes
tam feroces, quam bellue sunt, maxime si quid fortunae illis adspirarit
aut sicubi fęliciter cesserit? Nosti enim ingenium horum. Ego
sane, ut alioquin nemini male volo, ita interitum horum precor, qui
in hac re solicitant hanc lernam malorum. Video nos multa hic posse
et Christi negocium cum magno comodo docturos, si modo impium
illud et execrabile fędus Gallicum levaretur. Sunt, qui omnibus

--440--

nervis idem tuentur, inauspicati sane homines et qui patrie gloriam et
ornamenta nichili ducunt, modo satis fiat avariciae illorum, si eciam fieri
potest, ut illorum animis aliquid satis sit. Tu scribe frequenter ad
amicos senatores tuos, quos hic habes, de hac re, ne quid cessent;
nam ea res sane satis cępta est fęliciter agi in senatu; sed stimulis
egent eciam boni. Tam dulce est aliena vivere messe. Utinam
videam eum diem, quo nobis nichil amplius cum tam impiis armis sit;
tum sane ausim nobis promittere veterem illam Helveciam cum
omnibus ornamentis redituram, maxime hic, quod populus Bernatium
michi prorsus videatur non tam corruptis moribus esse, quam sint
eciam Tigurini nostri. Relucet enim in illorum vestitu et habitu
nescio quid veteris illius Helvetice simplicitatis, et tractabiliores
sunt, quam putarim. Utinam, mi Huldrice, vidisses, quanta gravitate,
quanto studio non solum vulgus, sed eciam primores illi ad dominicum
panem accesserint! Non defuit vel unus e senatu, quantum
licuit observare illis, qui probe omnes noscunt. Ea res magnam spem
michi iniecit de illis lucrandis, qui hactenus fuerunt male morigeri
verbo. Nos bona et honesta condicione vivimus. Ego παρὰ ἐστιαδαῖς
in Insula doceo duras sane et magna ex parte hostes verbi, nempe
predicatrices; quid aliud facerent talibus use praeceptoribus, qui
semper obnixe restitere veritati? Tu estima eas ex moribus tuarum
in Etenbach, sed hac in re tanto pestilenciores, quod observanciam
iactent, meram scilicet hypocrisim et pietatis pestem. Spes est, ut
ad animum redeant; nam coguntur audire. Interruptus est murus ille,
qui in persticum erat illarum et nostrum; aperte videri possunt.

--441--

Sunt autem inter eas, quae benigne audiunt; nos solicitamus, ne premantur
tirannide aliarum. Id tum fieri putamus, si illis copia fieret
egrediendi adeoque audiendi eciam alios. Id quod speramus propediem
futurum. Bechtoldum suus morbus vexat, eciam michi
aliquando infestus, quanquam diu est, quo non sensi malum. Hoc et
ipse eciamnum tam leniter sentit, ut possit ferre amicos et consultantes
et confabulantes. Tu cura valetudinem tuam et te nobis serves; imo
servet te deus, quando tam nobis es necessarius.
Saluta uxorem tuam meo nomine, dominum meum Engelhardum,
Leonem, Utingerum, praepositum Embracensem et reliquos
amicos.
Bernę 1528, 22. Aprilis.
Sebastianus Oeconomus.
Non fuit datum relegere literas.
Huldrico Zuinglio amico et fratri dentur Tiguri.