Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 730

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

730

<< Nr. 729 | Index | Nr. 731 >> 

Absender: Oecolampad, (Johannes)

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 21 VI (1528)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 489




--489--

Gratia et pax Christi tecum. Mi Huldrice
Argentinenses fratres iterum monent, ne Luthero respondere
cessemus, nam eius factionis homines, extra Helvetios, nostris perquam
importuni sunt et papistas strenue imitantur. Pridem illis significavi,
te responsurum; sed verentur forsan, ne aliis occupationibus impediti
negligamus, quod magis urget. Urgendus est scriptis tuis Bucerus,
ut dialogum, quem super hac re scripsisse se indicat, cum nostris edat.
Ego hac nocte calamum arripui et sermonem ad te verto, videorque
mihi rectius sic queri posse, quam apud principes, de tyrannide Lutheri.
Tu vero perge mascula oratione principibus loqui et tanquam coram
incorruptis iudicibus modesta vehementia proponito.
Porro, ut res hic habeant, ex familiarissimis illis tuis intelliges.
Uxor mea te ac tuam salutat.
Basileę 21. Iunii 1528.
Oecolampadius.
Hulrico Zwinglio, suo charissimo fratri.