Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 739

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

739

<< Nr. 738 | Index | Nr. 740 >> 

Absender: Ballista, Christophorus

Empfänger: Zwingli

Ort: Zürich
Datierung: (VII? 1528)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 510




--510--

Ardens summumque desiderium me rapit videndi tui, doctissime
Uldrice, cum ob publicam famam, qua iam pridem edoctus sum, esse
te mirificum euangelice veritatis propagatorem, tum quod tuo mihi
consilio opus est ad rem quampiam, quam paro. Tui candoris erit
germanique animi, me quantumvis Gallum et barbarum in tuum colloquium
admittere tempusque prefigere, quo citra ullam tuorum vel
studiorum vel domesticorum negociorum iacturam convenire te possim·
Id ut facias, etiam atque etiam hortor. Hominem me agnosces absque
ullo fuco niveum et aperti fenestratique pectoris.
Vale et vive fęlix
Tiguri tumultuarie scriptum in diversorio pedis bovis.
Tuus ex animo Christoforus Ballista, Parrhisiensis.
Ornatissimo clarissimoque viro domino Vldrico Zuinglio, Tiguri.