Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 738

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

738

<< Nr. 737 | Index | Nr. 739 >> 

Absender: Stähelin, Georg

Empfänger: Zwingli

Ort: Biel
Datierung: 22 VII 1528

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 507-509




--507--

Dummodo incertus sim minime, frater integerrime, mea foelicitate
te summo gaudio affici, ob id tum bene esse mihi tum rem euangelii
prospere apud me agi velaque ita ventis commissa, ut quilibet portus mea
vota equet, nuntio. Est mihi negotium adversus aulicos quosdam episcopi
Basileensis et aliquot monachos predivites senatui nostro nonnihil
imponentes, quemadmodum Bernensibus, vicinis nostris, prelium
anceps est adversus pecuniam Gallicam, ubi nec victoriam sperare
possum, donec Tigurus [!] plene ab hac perdita resipiscat pecunia, dum
obiurgationis impatientes nihil promptius atque contumatius obiiciant,
quam inter earum, quas ipsi pensiones, et Tigurinorum, quas pacis
vocent, minimum interesse, licentiam illam utrisque fore communem, ubi
tuarum partium erit, etiam illis mederi. Cęterum perpetuę mee querele

--508--

pro debitis certis, que tamen iniquum illum iudicem nunquam flectere
potuerunt, quem et tu nosti, te clam non sunt. Ego totum negotium
cum literis meis Ioanni Asper commisi. Et nunc senatui scribo, ut,
si causam meam iuvare nolint, saltim literas causę videre ne dedignentur,
ne tam insignis iniuria mihi illata, itidem homines tam iniuriosi senatum
ita oculatum non fugiant, ut contempta persona tamen peccatum
non contemnatur. Similiter abbati Heremitico de hac re tam amice
scripsi, ut dubium mihi non sit, si aliquando, interpellatus Tiguri a
bonis viris patrocinaturis Ioanni Asper, exauditurum atque absoluturum
eum. Nam nebulo ille Ort nec veretur se iam gloriari me sibi iniusta
voluisse imponere et me nec stare pactis etc. Iccirco causam senatui Tigurino
vellem cognitam, et si nihil amplius exequeretur. Tu vero semper,
ut soles, patrem in re Christiana agas.

--509--

Vale felicissime cum uxore tua chara.
Datum die dive Marie Magdalenę 1528.
Georgius Chalybeus,
minister verbi in Biel.
Uxor mea, cęteris omnibus letis, de tua nimia distantia torquetur,
quae tuam familiam plurima salute impertit. Habent pueruli apud nos
tam gravem tussim, ut similem nunquam viderim.
Zuinglio episcopo Tigurino.