Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 743

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

743

<< Nr. 742 | Index | Nr. 744 >> 

Absender: Capito, Wolfgang

Empfänger: Zwingli

Ort: Strassburg
Datierung: 31 VII 1528

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 516-518




--516--

Gratiam et pacem a domino.
Res nostrae, mi Zuingli, mediocri sunt in statu, nempe ut esse
possunt sub nostro, id est imbecillium ducatu. De missa abroganda in
spe semper sumus, quę maledicta multis ecclesię commodis obsistit. Concordia
inter nos antiqua manet et usque permanebit, volente Christo
autore pacis [2. Thess. 3. 16], cui omnes studemus eodem spiritu, disparibus
tamen donis [1. Cor. 12. 4]. Quod intercesserit quarundam sententiarum
diversitas, nam pugna nulla est, nihil officit, neque propterea movemur,
quod scimus quemque sequi debere id, cuius ipse persuasionem induerit,
modo congruat glorię dei et rationi fidei, tametsi doctrinis magnificis
ecclesiam nostram imbutam esse haud magnopere laboremus, quin potius
operam damus, ut fide et charitate polleat, aut certe agnoscimus omnes
id operę singulariter impendendum. Inter anabaptistas discrimen video
minime obscurum. Sunt prępositi et duces, quos καθηγητάς, fursteher,
nominant, qui me omnes, ut canis, quod aiunt, serpentem fugiunt.
Hos non amo, qui dolis ac sutellis scatent, quotquot equidem viderim.
Sunt alioqui mira pollentes simplicitate, quibus retectus error impendio
molestus est, et leniter tractati, spacioque sumpto, propius se nobis
adiungunt, quos nondum aversor, donec pertinaces post diutinam tractationem
invenerim. Qua in re convenimus, nisi quod alius alii propius
pernoscit malevolorum artes. Sum natura verus et a fuco et gloria
abhorrens, ruri agresti vicinior, meaque vitia novi familiariter neque

--517--

dissimulo magnopere; at videor mihi vicisse studia sectarum et emulationes
malas, adeoque nemo recta pergens ad gloriam dei, me est hostem,
imo ne iniquum quidem unquam sensurus. Quare anabaptista misere
fallitur, qui Baltasaris et Denckii desyderium mei copia se putat
levaturum; nam finge, animum esse infensum bonis, et qui percitus a
Satana cursum verbi aversaretur impeditumque cuperet, certe hac
naturae et ingenii deiectione nihil huius consequerer. Opus est ad eam
rem ingenio arroganti, contentioso, vano varioque et omnia conantis glorię
causa, cuiusmodi non parum multi extant, quorum finis interitus est
[Phil. 3. 19]. Cadent sane, nobis modum charitatis obstinate continentibus,
postquam vitam vivant admodum inęquabilem pugnantibusque sententiis
se mutuo collidant, et quisque sibi pugnet. Adde, quod veritas adversa
omnia vincat. Admirator sum antiquitatis, quę mihi refert augustam
quandam maiestatem, lucemque videtur aliquam attulisse, verum cupiditati
meę non faveo nimium; anilibus potius distringor et minutulis fratrum
curis. Verum si quando vacat scripturarum aliquid attingere, relictis
Gręcis ac Latinis, quę impendio deamo, Hębręa vetera perlustro,
quorum eruditio hac nostra vulgari diversissima est, ut nunc videar
attritus istorum spinis, quamlibet nihil inde emolumenti abstulerim.
Quod reiecta gens sibi pollicetur, idem eis spiritus domini sanctissime
affirmat verbis adeo disertis, ut vanum putare ego nequeam, quod quidem
regno fidei non repugnat, sed subfamulatur magis. Ea erat veterum
quorundam sententia, autore Hieronimo. Quod si erro, mi Zuingli,
erro sine periculo et pertinacia, quin tecum ad praecipua legis et
euangelii pro virili incumbo.
"Complanationem Isaię" tuam non percurram, sed accurate excutiam
et diutius immorabor, qui dotes istas egregias veneror et amo, neque
inveniam, satis scio, quod queat conscientiam recti labefactare, sed quod
ignorationem dei dispellat. Ea nobis sententia est de tuis lucubrationibus.
Porro quę in Lutheri furias expedivistis, pariter legam, qui iudx esse

--518--

nequeo, quod alteri parti dare aurem necdum potueram; adeo horret
animus ab infandis maledicentissimi hominis contumeliis.
Fratres salutavi, te resalutant officiose. Idem, queso, opęre insumas,
ut nostro omnium nomine tuos symmistas officiosissime salutes.
Vale tu quoque domino et eius ecclesię.
Argentorati ultimo Iulii anno 1528.
Paulo Roßdorfer res suas adportandas curato per aliquem ministrum
tuum. Commenda me consuli tuo.
Vuolfgangus Capito.
Huldericho Zuinglio, euangelistę Tigurinorum,
maiori suo observando.