Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 749

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

749

<< Nr. 748 | Index | Nr. 750 >> 

Absender: Blarer, Ambrosius

Empfänger: Zwingli

Ort: Konstanz
Datierung: 7 VIII 1528

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 528-529




--528--

Gratia tecum.
Pium hunc et vere venerabilem Werdensis coenobii abbatem
christianice, hoc est: simpliciter tibi commendo, clarissime idemque
charissime frater. Cur enim multis te admonerem officii, quod ultro
nunquam non strenuissime facis? Exilii sui caussas ex ipso, si voles,
ad longum cognosces, qui etiam studiorum suorum gustum tibi aliquem,
hoc est: psalmos aliquot, carmine redditos, exhibebit, id quod tametsi
non adeo prospere successit (nec enim eiusmodi sunt versus, qualeis
istic Colinus vester rara quadam suavitate et fęlicitate fingere solet);
non possis tamen studium hoc et dignos christiano homine conatus non
candide probare. Porro hic non peto abs te, mi frater, ut sua caussa
vel levem rei tuae iacturam facias, sed tantum, ut tuo beneficio conditio
illi aliqua, quantumvis tenuis obtingat, aut si istuc quoque fieri nequit
(id quod vehementer timeo), esse valeat alicubi apud bonos homines, ubi
parvo minimoque vivere possit tantisper, dum magis propicia sibi fortuna
arrideat.
De rumoribus in tanta mendaciorum licentia nihil prorsus scribere
iuvat. Quid liberae civitates statuerint aut iam meditentur, rescire hactenus
adeo hic non potui, ut ex te discere istic cupiam.

--529--

Vale mi ornatissime Zuingli. Nec enim te pariter et me remorari
diutius volo: te, qui nunc Luthero respondes, me, qui eam responsionem
impatientissimo desyderio cum multis aliis expecto.
Salutant te germanus frater meus cum Zuicciis. Saluta omnes
fratres.
Ex Constantia 7. Augusti 1528.
Tuus Ambrosius Blaurerus.
Clarissimo viro Hulderycho Zuinglio,
domino ac fratri observandissimo.