Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 750

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

750

<< Nr. 749 | Index | Nr. 751 >> 

Absender: Oecolampad, (Johannes)

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 16 VIII (1528)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 530




--530--

Gratia et pax à Christo
Invenimus literas Pauli inter reculas eius, quas adolescens affert
una cum pecuniis circiter viij florenos in batzis, quas apud te retine,
ut vectori ex eis satisfacias et reliquum Paulo mittas.
Nihil praeterea novi hic habemus. Adversarii nostri sua potentia
satis abutuntur, sed verbo dei praevalere nequeunt, ita ut retrocedatur
adhuc. Orationibus tamen vestris et aliorum semper egemus.
Gratum est, quod Pellicanus advigilat nostrę apologię. Mittatur
huc, quando commode poterit.
Salvus sit Pellicanus, uxor tua et cęteri symmistę.
Vale.
Basileę 16. Augusti 1528.
Tuus Oecolampadius.
Huldrico Zwinglio, fratri suo charissimo.