Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 751

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

751

<< Nr. 750 | Index | Nr. 752 >> 

Absender: Oecolampad, (Johannes)

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 18 VIII (1528)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 531-532




--531--

S. in Christo.
Subodoro [!], mi frater, vestros in futuris comitiis ἀποτόμως responsuros
neque ultra audituros. Quod consilii ipse nec approbarim nec
improbarim. Nolim tamen ex te aut quopiam ecclesiaste proficisci, ne
forte, si quid male ceciderit, sancto ministerio imputetur. Vereor enim
esse quosdam, qui zelum qualemcunque pro virtute venditare velint,
quasi a nobis sic edocti, ut nobis invidiam moveant, quibus nunquam
satis fervent. Et verum est, minus fervent, quam velimus. Atqui zelus
iste illorum vix fervor sancti spiritus est, sed τοῦ κόσμου τοιούτου.
Adhuc satis bene audiunt nostri et ob patientiam commendantur. Periculum
est, ne male audiant, si audire alios etiam pacis cupidos dedignantur.
Ne properemus nos. Maturat fatalis hora et tremenda hostibus
dei. Vides, quid velim. Euangelii curam habeamus.

--532--

Vale.
Basileę 18. Augusti 1528.
Tuus Oecolampadius.
Huldrico Zwinglio, fratri charissimo.