Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 766

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

766

<< Nr. 765 | Index | Nr. 767 >> 

Absender: Cornarius, Janus

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 15 X 1528

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 573-575




--573--

S. d.
Excusarem me longius, ornatissime vir, de audatia mea seu temeritate
potius, quod ad te et doctissimum et pientissimum virum ego, in
literis plane mediocriter versatus, deinde tibi penitus ignotus ac insuper
in his regionibus peregrinus, tam confidenter scribam, nisi ea, quę prohibere
imprimis visa essent, non tantum id non facerent, sed etiam
instigarent amplius, ut nihil pavefactus tanto viro salutem adscriberem.

--574--

Ea sunt, insignis illa iam multis annis, apud multas etiam nationes,
prędicata in literis omnibus ac linguis eruditio, deinde studium pietatis,
in quo plane triumphas. Nam etsi sunt hodie non pauci, qui et in
literis et linguis adsequendis egregiam operam navarunt, videas tamen
fere nescio quo earum usum a ploerisque referri, nimirum ad ostentationem
ac vulgaris aurae aucupium, ab aliis etiam ad quaestum,
minime vero eo, quo proxime conveniebat, ad iuvandum videlicet
reipublicae commodum ac pietatem. Rectissime tu, optime mi Zingli,
facis, quod eo omnes nervos intendis, ut quam plurimos in sincero
Christianismo integre imbuas, ac domino lucrifatias. Hunc enim
scopum tibi propositum esse et hi, qui te docentem audiverunt, et qui
tua, quibus Christum annuntias, legerunt, adtestantur. Neque ego
hactenus doctissmos quosque viros aliud sentire percoepi, atque idem
sentio mecum ego. Quare, ornatissime vir, non tantum humanissima
eruditio tua aut pietas incitabit te, ut istam meam audatiam boni consulas,
sed et privatus ille meus erga Zinglium amor coget, ut amantem
vicissim redames. Quod ut minime dubito te facturum, ita confidentius
pergam deinceps enumerare, quantum velim mihi a te benevolentiae ac
officii charitatis impetratum. Medicus sum, eoque nomine ultra citraque
oceanum magnum iam sex continuis annis nobilis, siquidem eius artis
experientiam ac usum Livoniorum urbs insignis Riga, postea etiam
illustrissimus Megalopyrgensium dux Henricus annuo stipendio
cohonestarunt, foecissentque id amplius, quam diu placuisset apud eos
vivere; sed aetas nondum triginta annorum suasit plures regiones invisere.
Peragravi itaque hoc proximo anno universam Germaniam
inferiorem, Flandriaeque ac Gallię partem, satis magno viatico
instructus, sperans artem etiam pro viatico suffecturam. Sed ubique
tam frequens hoc hominum genus, quod se medicos adpellat, occurrit,
ut hactenus nullus rursum locus contigerit, ubi artem exercere commode
potuissem. Nec adhuc quicquam spei Basileae, quo postremum deveni,
adfulget. Consilium autem dederunt amici quidam posse facile me
locum apud vos Turegii reperire, eoque enitendum, ut vel ipse adirem

--575--

vel praecipuos quosque vestrum mihi conciliarem. Ea est, ornatissime
Zingli, caussa, cur ad te potissimum scribo; si ex re mea futurum
putas, aude pro amico quantumvis novo aliquid naviter, ut scilicet
publico salario annuo conductus apud vos vivam rerumque medicarum
usu publice, quantum deus concęsserit, multis prosim, arte mea, ut
spero, dextre usurus. Nolo iactare, quantum in ea re possim. Illud
tibi persuadeas me annisurum, ut ne a quopiam incusari possis me
temere accitum. Quod si quid de eruditione dubitas, scias me et
Lipsiae et Vuittenbergę medica didicisse, ubi simul quoque tum
utriusque linguę, nec inter postremos habitus professor, illustrissimi
principis Friderici liberalitate evectus, extiti. Rogo igitur, doctissime
vir: me inter amicissimos tibi refer, redama ac, quantum potes, in hac
re iuva. Ego ero gratissimus, hoc est tuus.
Vale.
Basileae, XV. die Octobris anno Christi MDXXVIII.
E. t. d. deditissimus
Janus Cornarius Zuiccaviensis.
Et doctrina et pietate insigniter splendido viro domino
Ulricho Zinglio, apud Turegios ecclesiastae, amico suo in domino
venerando - Turegium.