Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 767

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

767

<< Nr. 766 | Index | Nr. 768 >> 

Absender: Oecolampad, (Johannes)

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 17 X (1528)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 576-578




--576--

Gratia et pax Christi tecum. Mi frater
Gratias habemus, quod pro nobis, imo pro ecclesia Christi, quę
hic, tam sollicitus es et in tempore mones. Sic ut pergas, pręmia
nimirum ampla a Christo ipso domino nostro percepturus, oramus.
Porro, ab amicis anxie quęsivi, nunquid tale quippiam, ut Tuginus a
Lucernate, et ab illo tu accepisti, senatus noster decreverit. Verum
constanter negatur, atque adeo nemo eius rei conscius esse vult. Imo
plane diversa decrevit et legatis suis etiam in scriptis commisit,
quod Scwitensibus adversus Tockenbergenses, vel etiam quibusvis
aliis adversus quoscunque, in re fidei suppetias nunc ferre nolit.
Cęterum iussit, si negocium pacifice componere possint, id sedulo curent.
Id senatus decretum fuit, quicquid tandem illi septem pagis proposuerint.
Nihil certe retulerunt istiusmodi a se actum. Verum quum nobis sint
perquam infensi et a parte verbi dei non stent, ferme in suspicionem
adducor, Lucernatem illum non omnino vanum. Iam si sat certis

--577--

testimoniis convinci possent, tam sinistre sua legatione functi, utique
brevi pęnitudine facti ducerentur. Nondum amicis persuasum est, eos
sic sui officii oblitos. Fortassis in rem esset, certius quiddam cognosci.
Ad futura comitia speramus fideliores mittendos, et apparebit innocentia
senatus. Fieri autem potest, in hoc erratum esse, quod senatus
annuit, fędus septennio innovandum iuramento, quod septem pagi hactenus
neglexerunt, si nunc petiverint, non denegandum, verum non illis
esse supplicandum, et sic fortassis de illa antiqua fide Helvetiorum
aliquis sermo habitus est. Atqui literę tuę longe aliud declarant,
quod tamen hic minime timemus. Itaque bono sis animo. Quid si
Lucernas commentus est tale quiddam? Verum utcunque res habent,
tibi pro fide solicitudineque tua sint gratię.
Ioannes Carnarius, medicus, Gręce Latineque doctus, qui et
bonas literas ut medicam artem Wittembergę professus, audiens deesse
vestratibus medicum, orat per me tibi commendari, si fortasse illic
salario publico foveri possit. Commendatitias mihi ab amiculis commendato
negare non debui. Ex epistola gustum hominis percipies. Ipse
modium salis cum eo non edi. Rescribere illi digneris amice, si fieri
voti compos non potest.

--578--

Capitonem monui, quidnam suos moretur in civitatis vestrę fędere
petendo.
Salva sit uxor tua, Pellicanus et quicquid amicorum.
Basileę 17. Octobris 1528.
Tuus Oecolampadius.
Huldrico Zwinglio, suo charissimo fratri.