Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 768

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

768

<< Nr. 767 | Index | Nr. 769 >> 

Absender: Oecolampad, (Johannes)

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 21 X (1528)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 579




--579--

Gratia et pax a Christo. Mi Huldrice
Quae tu nuper de legatis nostrę urbis significasti, ea non multo
aliter cives quidam a Tugio huc redeuntes non paucis amicis verbi
aperte indicarunt. Itaque si nostrates pituitosi esse ac sibi ipsis deesse
volunt, non est, quod posthac vel in deum vel in nos culpam reiiciant.
Nam et ille occasiones multas obtulit rerum emendandarum, et nos
amice admonere non cessamus. Adversarii certe interim non dormitant
et quotidie nova ineunt consilia neque attendunt, quot et quanta in
hunc diem usque deus irritarit, cuius nisi negocium esset et nisi ipse
protegeret, haud mirum, si vivos nos absorpsisset [Ps. 124. 3]. Ille
spiritu suo, speramus, se vivere et sceptrum in manibus suis gestare
declaraturus est nec sinet admonitionem tuam fidelissimam supervacuam
esse. Si quid praeterea in ea causa intellexisti, poteris per hunc scribere.
Statuimus enim et publice, si opus fuerit, plebem admonere. Tibi
cum ob haec tum ob alia beneficia grati ac devincti erimus.
Vale.
Basileę 21. Octobris 1528.
Tuus Oecolampadius.
Huldrico Zwinglio, Tiguri docenti Christum, charissimo fratri.