Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 771

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

771

<< Nr. 770 | Index | Nr. 771a >> 

Absender: Anshelm, Valerius

Empfänger: Zwingli

Ort: Rottweil
Datierung: 28 X 1528

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 586-588




--586--

J. H. S.
Gratiam et pacem, robur et patientiam per Cristum a domino.
Obtulit mihi dominus amicos experiundi necessitatem, Huldriche,
domine ac frater in Cristo charissime, quod hiisce diebus versa in
inermem me irati senatus vi, parocho praesidio tribuum salvo, intentata,
pactam in octo annos stipem mihi dedixit, qua, nisi nullo fructu
deteriora expectare velim, oportet novercę patrię cędam. Ad amicos
igitur confugio dato te inter primos pietate clarum literis primo, tum

--587--

mox, si iusseris, pedibus adeundum esse duxi, quatinus videlicet tuo
vel omnibus patenti suffragio nanciscar hospitium, quod me usque ad
melioris condictionis eventum commode sustentet. Bernam, plus patria
mihi notam ac liberis meis natalem domum, reducem cupio; sed huius
oportunitatem iamiam vel ideo non habeo, quod illa potens civitas,
toto agitante Satana, sit occupatissima et medicum foveat inutile pro
alieno ęre pignus, quae, si creditores soleis penset, vel, quod optarim
maxime, ecclesię illi pax detur, iamnum me recipiendi oportunitate
facta, concupita sede per amicos potiri daretur adcommodissime. Interea
vellem, ut Basilęę vel, atque mallem, apud te mihi casula concederetur,
ubi, si nihil aliud operis acciderit, in excudenda cronica nostra, si frugi
dignaque probetur, hyemem transigam. Te ergo, piorum patronum,
mutua pro fide gratiaque nostra pie adpello et obsecro, ut, quantotius
poteris, iuxta vires omneis suas obsequi tibi parato consilium fidele
tuum adscribas aut venire ad te iubeas; sed et si Bernam scripseris,
atque necesse est, frequentissime simul et diligentissime nunc in tam
formidulosa illius perturbatione scribas, item oro, communes apud amicos
mei non obliviscaris. Cęterum parochus noster a senatu publicis
in comitiis ob Lutheranismum atque privatas criminationes offitio
destitui postulatus, tribuum suffragio aliquantisper ereptus, non liberatus,
mox, et simul Constantiensis vicarii, item nunc offitialis, criminali
foro, item et gnatonum sacrificulorum, caninęque cucullę probris usque
ad male propitium tribunal adeo vexatur, ut si, atque per Cristum
speramus, vicerit, victoriam hanc esse Cristi plane cognoscamus. Quis
contra, si pro nobis deus [Röm. 8. 31], in quo per Cristum, ut perquam
robustissime tota honesta cum domo tua cęterisque tuis cum
amicis valeas, Cingille in Cristi ministerium cinctissime, Valerius
ille tuissimus ego ardenter precor et opto, seque ames et amandum
amicis commendes, ac, quam possum maxime, rogo flagitoque, ubi, scio,
Franciscum et Leonem fratres nostros minime insalutatos praeteribis,
idque fideliter face, ad quod suapte bonitate tua promtissimus es
atque semper fuisti.
Iterum perquam fęlicissime vale, Valerii nunquam dememor tui.

--588--

Responsionem redditurus, si non alio, saltem per fidum nostrum
Henrichum Beyer Schafhusanum commode reddes.
Nondum novissimas ad Lutherum responsiones tuas et Oecolampadii
vidi.
Rubeneti die 28. Octobris an o 1528.
Valerius Anselmus tuus in Cristo filius.
An den gotzgelerten, frommen und getrüwen diener Cristi zuo Zürich,
Huldrich Zwinglin, minem als vatternn und ginstigen herren. Zuirich.