Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 776

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

776

<< Nr. 775 | Index | Nr. 777 >> 

Absender: Cornarius, Janus

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 10 XI 1528

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 598-599




--598--

S. d.
Quicquid apud vos institueritis, quod ad reipublicae, maxime
Christianę, commodum plurimum pertinere videbitur, id, precor,
foeliciter magno multorum bono procaedat, doctissime vir atque, si mavis,
charissime frater. Non dubito enim, quin omnia a vobis summa prudentia
aestimentur, quę, sperandum est, deum non minori successu
prosperaturum. Quod autem ad me adtinet, non etiam sine mente, reor,
sine numine divum accidisse, ut relictis una atque altera, in quibus et
honeste et commode vivere perpetuo potuissem, conditione, novas sedes
requiro, quanquam serius se promat, quicquid id est, quod citius sperabam
adfuturum. Grato animo accępi consilium tuum, quo de loco
medico apud Veldcircienses consequendo admonuisti. Scribo ergo
iam ac rogo, ut, qua potes occasione, me in hoc adiutes. Nullius nomen
in ea urbe mihi notum est, quum tamen et Lipsię et Vuittembergę
pluribus familiariter Veldcirciensibus innotuerim, quam Hieronymi
Pappi, ad quem, quo mihi in hac re patrocinetur, scripsi. Cui, rogo,

--599--

literas meas eo demittas ac simul, si quos habes isthic, amicis commendes,
quale, ac etiam maius, offitium a me nunquam frustra es expetiturus.
Vale, doctissime Zuingli.
Basileae X. Novembris M.D.XXVIII.
Janus Cornarius, medicus, tuus.
Et doctrina et pietate clarissimo viro domino Huldricho Zuinglio,
domino ac fratri suo venerando, apud Tigurum ecclesiastae. - Zürich.