Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 788

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

788

<< Nr. 787 | Index | Nr. 789 >> 

Absender: Oecolampad, (Johannes)

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 23 XII 1528

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 624-625




--624--

Gratia et pax a Christo. Charissime Huldrice
Scio te quidem occupatum variis negociis; sed quod nunc tibi
iniungo, occupationes caeteras omnes reiiciat. Veritatis enim euangelicae
promovendae negocium geritur. Hoc saxum nunc magno molimine
volvimus. Succurras igitur opera tua amicis et rem hanc quamprimum
et diligentissime consulibus et senatoribus fidissimis commendato. Plebis
Basiliensis praecipua, vel saltim iusta pars, senatui suo hodie instantissime
supplicat, ut finem imponat discordibus concionibus papisticaeque
missae, nisi ea iusta et sancta esse scripturis comprobetur. Hoc
autem animo convenit, ut a supplicando desistere nolit, quoad honestissimis
illis precibus senatus annuat, polliceturque alioqui servaturam se
modestiam Christianam per omnia. Quid senatus sit responsurus,
ignoratur. Ipsa obfirmavit frontem, ne a cepto desistat. Iniunxit igitur,
ut de hisce rebus ad te scriberem oraremque te per communem Christum
et sanctissima charitatis foedera, rem hanc consulibus et senatoribus
mox indices, nempe quod plebs, quo maiori fide vestratibus
alioqui confęderatis charissimis cohęrere possit et gloriae euangelii, ac
pacis et concordiae amplior hic sit proventus, ita iunctim senatui supplicet,
vestratium autem, uti eorum, qui negocio veritatis et sincerae
religioni amplius afficiuntur, opem imploret, in hoc, ut mittat duos
primarios ac graves viros, nomine suo, qui his nostris suis vel consiliis
vel intercessionibus apud senatum assistant. Rem habes. Demereberis

--625--

in hoc et tu et civitas tua plebem Basiliensem haud mediocriter.
Scriptum autem est et Bernatibus in eandem sententiam. Excusabis,
quod non aliis literis et nunciis negocium geritur. Sat fidei habes, scio,
chirographo meo. Res haec moram nullam patitur. Plebs enim interim
congregata manebit. Cura, ut tui quamprimum advolent, oraque deum
cum ecclesia tua, ut omnia prospere in gloriam Christi cedant.
Basileę 23. Decembris anno 1528.
Oecolampadius.
Huldricho Zwinglio, Tigurinae ecclesiae fidelissimo doctori,
dilecto in Christo fratri. - Zurch.