Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 9

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

9

<< Nr. 8 | Index | Nr. 9a >>

Absender: Zwingli

Empfänger: Vadian

Ort: (Glarus)
Datierung: 23 II 1513

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 21-22




--21--

Huldrych Zvingli Ioacimo Wat, philosopho, beatitatem.
Potuissem non satis tuam ad me scribendi mirari tarditudinem,
Ioacime iucundissime, si non et loci intercapedinem et negociorum
assiduitatem tuę haud inique ascivissem parti. Meus enim in te animus,
guttulas quot vehit Hister, ex te litteras sitit, quas, si non avidus
deglutit, continuo tamen ac inextincto fervore anhelat. Misi quędam
ad te incondita, quibus festinantissimis, ut me velle nosti, parces. Id
enim genus sum hominum, quos, ni parcas, sustuleris. Primo enim
imaginatu, nulla rationis lima procusa, ut exciderunt, ieiuna algidaque
desident. Cętera germano nostro alterique, Valentino, quantenus [!],
precor, convenit beneface [!], te si penes sunt. Mittitur et alter, Ludovicus
Roesch, paręciani Vilensis ex fratre, vetuli sacellani mei ex
filia nepos, tuę integritudini commendatus. In eum quicquid beneficentię

--22--

collocaveris, recte haudque frustra distribues. Nova, quum
dietim apud nos varia perindeque incerta sunt, si scire velis: audiuntur
enim quotidie legati vel Romani pontificis vel cęsaris, Insubrum,
Venetorum, Allabrogum [!,] Francorum, ad eosdemque mittuntur.
Scribe [!] et phrasi (modo possimus) forte conabimur ea, cuius te non
adeo maxime pertedeat, quamquam nihil non temporarium nostra parit
officinula.
Gręcę, Latinę ignarus, animum aplicui [!]. Quare boni consule,
ne oleum laborque pereant; et in manus post Chrisolorę Isagogen
quid sumendum? Ita enim Gręcis studere destinavi, ut qui me preter
Deum amoveat, nesciam, non glorię (quam nullis in rebus quęrere
honeste possem), sed sacratissimarum litterarum ergo. Arbogasti
(citra arrogantiam) quantuliscunque nostris suffragiis meminimus. Laurea
pilos si premit, mustacea commoneface! Heymrichus [!] enim Loroti
[!], Claronesius, Agrippinę ab cesare coronata tempora gestat.
Studiis adulescentulorum, qui tuę mandantur fidei, ut voles, consule.
Velim enim, quod et tu vis; scio. Philosophiam in primis habeant, nec
sine humanitatis studio sordere sinant.
Vale et me ama.
Ex ędibus nostris VIIo. Kalendas Martias anno supra sesquimille
simum tercio supra decimum.
Ioacimo Vadiano, philosopho.