Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 9a

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

9a

<< Nr. 9 | Index | Nr. 10 >>

Absender: Vadian

Empfänger: Zwingli

Ort: Wien
Datierung: 7 V 1513

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 23-26




--23--

S. D. Ago tibi gratias cumprimis, Ulrice amicissime, quod Symachorum
nostrorum, quos tu signate et eleganter Omoechmos
appellasti, historiam proximi anni tam humaniter ad me misisti. Fuit
enim hocce tuum officium mihi et frugi et utilitati, sumque miratus
non tam hominum nostrorum gesta coelo digna, quam eruditionem
tuam et in scribendo promptitudinem, presertim quod non invitata [!]
Minerva, sed ultro accedente conscripta fuere, quemadmodum et
characteris negligentia mihi et proximae ad me literę tuae certum
fecere. Congratulor mihi, cui es ex professionis conformitate amicus;
congratulor tibi, quod in eum literarum pervenisti et inventionum
apicem; congratulor nostris, quod viros nanciscuntur indies doctiores,
quorum opera, quae gesta sunt, insigniter ad posteros transmittantur.
Quod autem meam ad te scribendo [!] tarditatem occupationum multitudine
proxima epistola causaris, facis prudentissime. Potes enim
coniectura colligere, quam paucas habeant subcisivas horas hi, qui
vires suas et omnem iuvandi operam in discipulos dispertiunt, qui
libertatem aere exiguo vendunt, ne ingruat egestas, sive potius ne torpeat
ingenium; scito tamen officii sedulitatem scribendi desidiam evicturam,
si non quotidie, per intervalla tamen indubia, et habere quidem
mihi videtur plus apud invitantem gratiae hospes, qui venit raro, quam
qui urget saepe, quamquam, quae desideramus, semper sint quam

--24--

gratissima, quorum in numero, scio, apud te esse et me et quae mea
sunt. - Quod scribis te adeo Graecis addictum, non possum non
laudare, cum sine Graecis Latina non satis undiquaque sint comperta,
quemadmodum in Graecarum literarum panęgiri nuper expressit Scipio,
Aldi Manucii familiaris et a manibus, atque utinam Latinae literae
eam mihi vel exiguo tempore libertatem indulgerent et suis castris
militanti missionem admitterent, ut Graecorum tentoriis versari possem,
non ut veterranus [!], sed ut tyro aut saltem ut calo quispiam sive lixa.
Coeperam semel et rudimenta quaedam hauseram et subinde exultabam
sperabamque me vel ex praeda aliqua lucrum habiturum, sed
desistere fui coactus cum stipendii penuria, pauci enim admodum mihi
libelli erant, tum maxime, quod transfugam me fere declarasset latinitas
poena castrorum desertorum proposita; quid autem inter milites
desertore infamius, qui [!] transfuga abiectius? At jocor, mi Ulrice:
ita enim re vera sentio alterum sine altero, hoc est Latium sine
Attico, in consumationis fastigium pervenire non posse: facis igitur
recte consulisque tibi et tuis. Quod scribis te Arbogasti memoriae
suffragatum esse, laetor, et tamen mihi non nihil fuit molestum, quod
suffragiorum ad nos nihil dederis, quae mihi dubio procul delectationi
esse, si his frui possem, potuissent! Miror te laureae meae fama corripi
et ea, quae longissime absunt, ut praesentia immaginari. Poetica me
desudare fateor, eruditum esse fateri non possum, cum non sim. Caeterum
et philosophus sum, id est philosophiae et sapientiae amator,
quod non humilimus omnium, Pythagoras, asciverat sibi, cum antea
(ut scis) omnes se sophos dixerint. Poeta vocor non catexochen, ut
Maro poeta, ut Paulus apostolus, ut Cicero orator, sed ex illo
Horatii oraculo: Scribimus indocti doctique poemata passim! Et
profecto ostentosae famae mira hodie licentia est adeo, ut verae eruditioni
plęrumque palmam eripiat; saepe enim Homero inter indoctos
humili et simplici superbiens et sua magnipendens Cherilus praefertur;
pone igitur eos in verorum poetarum albo, qui fonte labra
proluere caballino, et quorum imagines lambunt haederae sequaces.

--25--

Ipse enim adhuc semipaganus sum et ad sacra vatum nostrum carmen
afferam, quod de patriae meae origine, situ et moribus libris tribus
excudi, venturum ad vos omnis, qui isthic agitis, brevi; cuius tu censor
eris, et videbis ex hoc laurea Vadianum dignum nondum fuisse.
Henricum Glareanum nostrum laureatum scivi, antequam id ad me
scriberes, carmenque ad te mitto per fratrem tuum Iacobum, quod
coram Maximiliano caesare recensuit, egregium et doctum, ut mihi
quidem videtur, et fere laurea dignum. Qui Helvetiorum rempublicam
et gesta conscribet, quemadmodum Cocleus, Norimbergensis
scholae magister, de eo ipso testatus est his annotationibus sive additamentis,
quae in Melam nuper emisit. Gaudeo ex pectore et in
nostros montes aliquando migraturas Musas et fontes amoenissimos
occupaturas; quamquam iam te ament et versentur tecum, numerus
tamen amorem augebit, et me forsan et Heinricum illic Musae amabunt.
Scribe ad me, quid agat aut ubi agat, et si fuit apud te, quanti
eum facias; mihi enim non displicet maxime quod ea callere videtur,
quae poeticae sunt necessaria, geometriam scilicet et astronomiae
partem. Quod si mea tempora laurus cinxerit, extemplo, quod cupis,
ipse scies; speramus enim caesaris adventum. Frater tuus Iacobus
id agit, quod studiosissimum decet, et quod tu desideras; cuius ut
formam habet, ita et eruditionem assequi cum quadam gloria conatur
impendio. De caeteris pueris non est quod querar; sunt enim studiosi
et, si intervallo quodam a fratre distent eruditionis, nec mirum, cum
et annis distent. Scribe ad me, obsecro, quicquid apud vos rerum
est novarum; sum curiosus et delicati stomachi, utpote quem illa rerum

--26--

varietas multum delectet. Feruntur apud nos de Lucernensibus
impia, de dissensione a duce Mediolanensi, de munerum Gallicorum
corruptela, quae utinam sint falsa, id quod tu mihi extricabis
proxima manu. Amo totam Helvetiorum communitatem et omnium
salutem desidero; quorum cum nuper inter convivandum esset facta
mentio, arrepto calamo hoc tetrastichon lusi:
Arbitrium pacis bellique invicta potestas,
Si quaeras, ubi sit, respice ad Helvetios.
Cimba diu Petri scopulis illisa peribat,
Quo duce servata est? Respice ad Helvecios.
Vale, mi Ulrice, amice singularis, et rescribe, quoties tibi scribendi
dabitur occasio; acceptissime enim mihi sunt litterae tuae et
maximae voluptati, nec abhorre ab hopisthographo tam longo tamque
confusaneo; amoris enim magnitudini erga te mei brevis epistola satagere
non potuisset, cum nec hec quidem sat agat.
Vianae [!] Pannoniae, nonis Maii anno MDxiij'^;</sup>o</sup>.
Ioachimus Vadianus.
Ulrico Zwingli, parocho Glaronensis eclesiae, amico suo selecto.