Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 10

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

10

<< Nr. 9a | Index | Nr. 11 >>

Absender: Tschudi, Valentin

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 31 VII (1514)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 27-29




--27--

Uodalrico Zwingli, praeceptori suo, Valentinus Scudus S. D.
Quod hactenus nullas ad te dederim litteras, praeceptor candidissime,
haud mea negligentia factum puta, sed nuntiorum penuria,
qui, etsi mihi aliquando contigerint, incerti tamen aut nimium festinantes.
Nam quo modo animum inducere possem, ut pro amplissimis
tuis beneficiis ac meritis ingratus essem? Quid enim mihi gratius ac
aetati meae magis idoneum facere potuisti? qui, quotiescunque ad

--28--

patriam veni, tum nuper potissimum, cum ego affectus febribus quartanis
totus illo morbo decoquerer ac proinde Basileam, ubi libri mei,
reliqueram [!], me non solum ultro accersivisti, quum ego prae nimia
stupiditate mentis ac inani quodam timore accedere te non ausus eram,
tanquam inexorabiles illi Catones adeundi essent, sed etiam me adhortatus
es ad litteras, ne per id tempus abessem a studio. Obtulisti
praeterea mihi et libros teque ipsum. Subinde multam eruditionem
tuam propter singularem aliquem erga studiosos ardorem impertiri mihi
haud dedignatus es, nec triviali quidem studio, sed singulari quadam
diligentia; nam qui sit acrioris in enodandis autoribus iudicii, vidi neminem.
Adeo enim caeteros omnes superas, ut nec Apollini (si ita
dicere licet) cedas. Nec in illo solum palmam praeripis; integritate
quoque vitae omnibus praestas, ut ne momo quidem relictus sit locus.
Sed ne, ut Greci κερκῳσαινειν [!] dicunt, videar, de statu meo, quod
equidem te desyderare haud ignoro, paucula scribam. Praeceptor
namque noster Henricus Glareanus, qui dubio procul totius Helvetiae
decus existit (taceo nunc, quantum propter eum gloriae patriae
nostrae accedat), conduxit nobis domum amplam ac aptissimam. Illic
nostrorum aliqui, precipue Glareani, simul conferimus pecunias atque
ita una vivimus; quindecim vero aut sedecim aureis victum habituri
sumus, nec omnino tenuem, proderitque hoc nobis non solum ad facilitatem
expensae, sed eo ipso Latinae quoque linguae usum perfectius
poterimus acquirere, quam si alibi singuli edamus. Praeterea semper
habebimus magistrum Henricum ad manus, qui praeter Decades
Titi Livii, autoris haud paenitendi, Auli Gellii quoque noctes
luculentissimas et iucunda quadam suavitate respersas summo studio
prosequitur. Deinde, ut Graeca quoque Latinis iungamus, Graecos
aliquos tractatulos ac rudimenta Gręcae grammatices adiungit, praeterea
alia quaedam minutula, que iam referre longa mora est. Itaque,
doctissime vir, ne sim longior, me tibi semper commendatum
habeto, coramque amicis meis intercedito pro me, ut mihi pecunias,
quarum nunc opus habeo, mittant. Quod si forte conquerantur multam

--29--

me summam absummere [!], causam habet humanitas tua pro me
intercedendi.
Vale, et me, ut occepisti, ama
Ex Basilęa pridie Calendas Augusti.
Valentinus Scudus.
Doctissimo viro Uodalrico Zwingli, plebano Glareano,
pręceptori suo carissimo. - Meister Uolrich Zwingli,
kilcher zuo Glaris.