Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 11

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

11

<< Nr. 10 | Index | Nr. 12 >>

Absender: Dingnauer, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: (Basel)
Datierung: 6 XII 1514

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 30-31




--30--

Udolrico (!) Zwingli, Glareanorum pastori,
Ioannes Dingnǒwer S. D.
Et si multas silencium dirimet amicitias, secus tu tamen de nostra
sperato. Talis enim est, quam nec livor edax nec invidiosa vetustas
nec ęs nec ferrum nec ulla res abolere possit; quid multis: Herculea
est, Herculeo nodo connexa, semper et in ęvum duratura. Quid autem

--31--

de Dialogo tuo senciant apud nos docti et precipue unicum omnium
doctissimorum hominum doctissimum specimen Erasmus Roterodamus,
audies, postquam coram fueris, quod tunc fieri arbitror, cum ad
nos magisterii mei ob honorem veneris. At quando hoc fiet? En
accipe: diem ego certum (me hercle) ignoro; vaticinor hunc tamen
quintam post virginei partus hebdomadam [!] non transcensurum. Mea
igitur sunt petita, ut quinta hebdomade adsis. Diceres, ut certe facetus
esse soles: nunquid, mi Dingnower, magisterium pollicitum habes, ut
quidem reluctantem votis tuis fortunam habere non possis? adversata
est et aliis hoccine in petito fortuna. Respondeo: Udolrice charissime
non pensifaciendum mihi, an in magistrum promovear, seu spe mea
fallar; degustantibus vina (utcunque fiat) sapient, ni sint acerba et a
Thetide nimis dilecta. Postremo, ais, eo te frui desyderio, quo tantopere
exarsisti. Bene est; dii prosperent! Cave tamen, ne, quorum
interest, resciscant: sic enim lęticiae gravissimam et acerbissimam mesticiam
secuturam non absque tuo magno persensurus esses malo. De
ceteris, quę scire vellem, cum ad nos veneris, fusissime confabulabimur.
Vale; datum seu pocius scriptum Nicolai episcopi anno 1514.
Plurimum existimatione oberratur
Facundissimo Appollineę lyrę moderatori nostręque
tempestatis Ciceroni indubitato domino Huldrico Zvvingli,
Glareanorum plebano. -
An meister Uolrich Zwingli,
lütpriester oder kilchher zuo Glaris, von stund an.