Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 12

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

12

<< Nr. 11 | Index | Nr. 13 >>

Absender: Falck, Petrus

Empfänger: Zwingli

Ort: Zürich
Datierung: 23 I 1515

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 32-34




--32--

Venerabilis ac multum colende domine, amicorum singularissime,
post eas, quas possum et debeo, obsequiorum oblationes. Iocundissime
si fuerint michi litere tue, letancior tamen maiorisque commoditatis [!]
dominationis tue fuisset presentia, quam supplevit adventus magne
existimationis domini Henrici Glareani, cum quo similem, quam
cum dominatione tua, contraxi amiciciam. Is opus, quod in laudem
nostre Helvetie summa cura ab eo compositum est, magnificis dominis

--33--

oratoribus pro singulis partibus obtulit; in cuius vicissitudinem viginti
renensibus donatus promotasque est apud illustrissimum dominum
ducem Mediolani pro annua pensione, centum videlicet renensium, in
achademia Ticinensi obtinenda. Hunc ut antiquitates vetustissime
olim civitatis, nunc opidi, Aventice videre possit, mecum Fryburgum
venire constitui etc.. Circa profectionem meam ad urbem nullum
a reverendissimo domino cardinali habui responsum, neque etiam
sanctissimus dominus noster adhuc percussum fedus ratificavit. Sic
nichil certum circa recessum meum habere possum etc. Circa locum
Papie habendum scis, que dixerim tibi; ea ad unguem observabo.
Habeo Papie domum satis (pro more civitatis) amenam prediaque in
Casellis, quod opidum XII forte miliaribus a Papia distat. Hec
omnia (si tempora maneant tranquilla) ad binos annos dominationi
tue pro contracta mutua amicicia dimissurus sum, ex quibus commodissime
vivere poteris, hoc addito, ut unum fidelem servitorem meum,
qui unus illarum rerum mearum noticiam habet, in servitio tuo habeas,
sine quo etiam circa huiusmodi predia nichil agere scires. Is principium
iam bonarum literarum habet, in preparandisque escis multum
valet manusque et pes tuus erit etc.; quem et, ut bonis literis instruatur,
recommendatum habere digneris. Negotia, quibus implicitus
fui, obstiterunt, ut orationem "De non metuenda morte" transcriberem;
quare eam hic inclusam tibi reddere curavi, ne tot congestos
labores absorberet unum momentum. Ludere tamen visus es
mecum querens, ut illi lucernam adhiberem, qui totus ignarus nullarumque
(prochdolor) bonarum literarum particeps sum. Festinus recessus
meus ad finem huius indisposite epistole me cogit. Spero futura

--34--

dieta iterum adesse; ut et [!] etiam persona tua aut litere mentem
eius declarantes adsint, spero.
Vale, amicorum singulare presidium, et tuum deditissimum Falconem
semper ama
Ex Turego, crastina Vincentii anno etc. rv.
Ad mandata tua paratissimus
Petrus Falck.
Venerabili et magne legalitatis viro domino Huldrico Zwingli,
liberalium arcium magistro expertissimo, plebano
Glareano, domino tanquam fratri colendo amicorumque electissimo.