Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 99

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

99

<< Nr. 98 | Index | Nr. 100 >>

Absender: Artolbius, Hieronymus

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 11 XI 1519

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 216-217




--216--

Hieronymus Artolbius Rhetus Ulricho Zinglio S. D.
Heu quantum luctus, fatis Zinglium concedisse [!], importunus
ille rumor suo vehementi impetu divulgavit! At tanto plus rursus
gaudiorum, quo vita nobis tua morte charior, quae Hercle et charissima
est et perpetuo manebit; e diris te mortis faucibus feliciter ereptum
negociator quidam Tigurinus, etsi absque literis, gratus tamen ac
foelix tanti gaudii nuncius nobis attulit. Tuae vero prosperae valetudini,
humanissime vir, exacte congratulari modo non licet, quandoquidem
te pari nobiscum teneri dolore ob Brunonis Amorbachii,
Chonradi nostri Fontei, virorum excellentissima eruditione atque
doctrina, mortem ah immaturam persuasum facile habemus. Qui postquam
uterque triduum laborasset, paulo plus tamen Chonradus, et
post Brunonem quoque, fato functus est. Ne igitur nostram mireris
impudentiam, doctissime Zingli, qui nullis unquam a te acceptis literis

--217--

ad tantum scribere virum non dubitaverim; facit enim arctissima, quae
inter te ac doctissimos illos fuit viros, amicitia, ut confricata iam fronte
omnem plane deterserim pudorem atque prior hoc denuncians malum
tibi quoque meam traderem inscitiam. Tu ergo boni ęquique consulito.
Vale.
Datae tertio Idus Novembres anno M.D.XIX.
Ulricho Zinglio, theologo, bonarum literarum candidato. - Zurich.