Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 117

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

117

<< Nr. 116 | Index | Nr. 118 >>

Absender: Bünzli, Gregor

Empfänger: Zwingli

Ort: (Weesen)
Datierung: 3 II 1520

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 260-261




--260--

Huolricho Zuinlio plurimam salutem dicit Büntzlius.
Nuper ubi confluximus, magna mihi oblata voluptas fuit de mira
societate quoque charissime Huolriche, iocunda, de tuo [!] quoque supellectili
ornato [!], puta litteraria, haud minus in sermonibus dulci
sale respersis, inter quos avide translacionem Rotherodami, viri non
tam optimi quam doctissimi, audivi huius ultimi Ihoannis: "Sic enim
volo" etc., ut est antiqua tralacio [Joh. 21. 22]. Intelexi Christum
voluisse si. Iam, charissime Huolriche, inuere velis, quid praetendat
dictum Math. 16. [Matth. 16. 28], ubi dicitur: "sunt de his stantibus

--261--

quidam, qui mortem non gustabunt, donec videant filium hominis venientem
in regno suo". Quid velim, optime inteligis. Non sunt mihi
bone litere, quibus tamen aliquantum valeam scripturam inteligere;
quare cum Thobia clamo [Tob. 5. 12]: "Quale michi gaudium, qui in
tenebris sedeo nec lumen videre valeam?" Tua presentia careo, etsi
literis mihi sepius communices, quod verbis minime valeas, calamum
autem omnia reserare impossibile est. Ceterum, mi charissime Huolriche,
curare velis, ut mei codices Basileae empti cum tuis ac
Leonis vehantur. Digno enim precio cuncta exolvam.
Vale optime, et ex me salutabis cantorem, dominum Heinrichum
Uttinger, virum optimum, ac ceteros bonos fautores. Dic
Cuonradten Luchsinger, me magno affectum tedio, eo quo fuit
nobiscum absque scitu mei [!].
Iterum vale.
Ex edibus nostris tercia die Februarii anno MCCCCCXX, sed
ea hora, qua fructus sum aspectu reverendissimi cardinalis sancte
Potencianae episcopi Sedonensis. Nullas a te literas accepi,
quamvis te scripsisse intelexerim.
Huoldricho Zuinglio, parocho Tigurino, amico suo integerrimo.