Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 118

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

118

<< Nr. 117 | Index | Nr. 119 >>

Absender: Froben, Hieronymus

Empfänger: Zwingli

Ort: (Basel)
Datierung: 7 II 1520

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 262-264




--262--

S. Quam ad me dedisti epistolam, Zingli amicissime, statim sub
discessum meum ad Probantinos accepi, ad quam etiam si tempus
respondere negabat, tamen preter ea, que scire cupiebas, etiam singularis
invitabat amicitia. An est, quod me rideas aut inurbinitatem [!]
meam mihi exprobres, quod pro tali humanitate nihil retulerim? Si
hoc minus est ex humanitate tractare, uni adesse puero cum voluptate
summa ad mediam usque noctem, cuperem sane experiri, quo pacto
ii tractarentur, quos cuperes tua honorare humanitate. Ego brevibus
dicam, nam copiose vel tempus non admittit. Doleo de mea inscitia,
quod agnoscere huiusmodi beneficia non queam aut, si agnoscam,
manifestare nequeam. Sed heus, quo digredior impudens? an te a
meliorum diutius avocabo lectione? Cave putes ficte me promisisse,
que scribo de Euripide. Gaudeo, quod non miserim, hoc saltem
nomine, ut mea contatio tam eruditam extorserit epistolam. Misissem

--263--

antea; tamen in Vulcanicum bibliopolam distuli, qui et nunc me
recessit inscio. Nunc per hunc mea mitto volumina. Cetera curabo
ipse Francofordie. Operam meam, qualis qualis est, totam tibi
adscribo. Novarum rerum nihil est, nisi, si hoc ignores, quod Franciscus
de Sickingen adeo favet Ioanni Reuclin, ut bellum
etiam indixerit monachis. Constantissimus ac certissimus rumor est,
Ioannem Capnionem brevi ad sua rediturum bona. Franciscus
provinciali scripsit, qui Hogostrati [!] indixit silentium. Brevi audies
de monachis iucundissima. Erasmus nobis per proprium scripsit
nuncium, iuvenem in utraque lingua adeo doctum, ut non habuerimus
apud nos illi similem, qui sua incuria literas amisit. Lovanii theologi
insaniunt. Dum abiret iuvenis, caput theologorum, Atensis, egit
in agone; incertum, an mortuus. Habes hic quedam opuscula, que
mihi per amicum missa sunt ex Maguntia. Horum ego te facio participem,
quot putem a te antea non esse visa. Dorpii item orationem
mitto, nisi habueris antea, qui a factione theologica summa ob orationem
editam affectus contumelia simulque ex suo eiectus collegio ac nunc
totus agit Erasmicum. Hanc ignominiam illi ad meliores acutissimum
adfuturum calcar non dubito.

--264--

Bene vale amicorum amicissime.
Prolixitati dabis veniam; nam eo lubentius tantum concedo calamo,
ut existimem non iniucunda tibi ea, quae scribo, fore. Nuncque per
aliquot menses te salutare literis non licebit. Quare oportet, iis sis
contentus, donec rediam [!]. Si voles rescribere, cura ad patrem meum
reddantur litere, qui mihi reddet Francofordię. Erroribus dabis
veniam; nam tua fruor amicitia, ut ad quidvis audendum me reddat
alacrem.
7. Februarii.
Salutabis omnes, quibus mea grata sit futura salutatio. Commendo
me totum tibi. Resalutat te cum parentibus tota familia.
Anno XX.
Hieronymus Frobenius, quicquid est, totus tuus ac tuorum.
Nepos nunc recreandi animi gratia ad dies abambulat.
Magistro Uodalricho Zinglio, utriusque linguę
doctissimo, domino suo, omnium mortalium charissimo. -
Zu Zurich an lipriester.