Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 119

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

119

<< Nr. 118 | Index | Nr. 120 >>

Absender: Zasius, Ulrich

Empfänger: Zwingli

Ort: Freiburg im Breisgau
Datierung: 16 II 1520

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 265-268




--265--

S. D. Literas meas, Udalrhice doctissime, quas superioribus
diebus ad te scripsi, aut non accepisti, quod nollem, aut acceptis indignaris,
quod abominor; nihil enim respondes. Indignari autem te
vereor eo nomine, quod non omnia Lutheri mihi placent. At indignari
cessabis, si non omnia ad affectionis, sed ad veritatis libram expenderis.
Perpetuus est in viris doctis nescio an nęvus, quod, si quibus
student, plus nimio favere videntur. Ego Lutherum ex animo admiror
et suspicio, a quo didici omnia bona accepta referri deo tanquam
uni effectori. Blandiebatur antehac, si quid decoctius ab me
exisset, si plusculum fuit devotiunculae, si bono aliquo opere, si beneficio,
si consilio alium demerebar; coeperat spes, qua me iure velut
aliquo beatas sedes meruisse putabam; fastidiebam, si quos frigidius niti
ad potiora existimarem. Eius, quam coeperam, speculę impostura
securitatem mentiebatur et pro vivo germanoque fętu abortivum supposuit.
Isto exemptus errore Lutheri fęlicissimis pręceptis nihil me
aliud quam instrumentum puto, per quod bonum opus deus in me
faciat, cuius nihil meum sit, nisi labor. Fęlicem Zasium, qui in ętate
iam confecta hęc didicerim! Quis edicet, quantum fructus ea ex doctrina
erumpat? Primum disco nil altum sapere, sed semper timere,

--266--

ne forte salvator noster, qui superbis resistit [cf. 1. Petr. 5. 5], in boni
operis fabrica me ut instrumento uti desinat; deinde et humilitatem
disco, sciens, quam nihil meum sit, quod usquam pręclarum sit cum
omne datum optimum etc., mea autem tantummodo sint scęlera, iniquitates,
linguę offendiculum, ut sic ulcerosius beato Iob mentis meę
sit habitaculum, nisi deus subveniat. Hęc qui credit, quo cogitat, quomodo
non sese prorsus contemnat? a sese discedere cupiat? ad solumque
deum (cui omnia bona tribuat) confugerit? in ore, in labris, in
corde hoc semper circumferat: Non nobis, domine, non nobis, sed
nomini tuo da gloriam [Ps. 115. 1]? Porro et tercio, quas non egero
gratias deo, qui me sola sua benignitate delegit, quo ut instrumento
ad boni operis fabricam uteretur? Et item quarto, quomodo non
compassurus sim proximo, si quem forte luxuria, fastu, superbia, perfidia
aberrare videro, condolens voluntati depravatę, quę instrumentum
boni operis esse non meruit? Hinc sedulitas orandi pro proximo,
adfectio eius erumnis compatiendi propullulat, hinc in nobis cautio
evigilat, ne nostra pessima voluntate abutentes instrumentum pulcherrimi
fabricatoris corrumpamus. Hii sunt fructus (ut interim
multos alios taceam, quos nec epistolare compendium recipit), hii
proventus Lutherianę doctrinę. Quid ergo? num omnia sua, in
quibus forte ut homo labitur, probare debeo? Hieronymum ita
lego, ut non omnia probem, immo nonnulla detester, in quibus plus
nimio incalescit alios confutaturus. Denique, nisi necessitas inevitata
magnum illum Paulum, alteram fidei columnam, ursisset, ut
ad Corynthios tantopere se laudaret gloriareturque evangelium
suum cum apostolis contulisse, nihil autem ab eis accepisse etc.
[cf. 1. Cor. 9. 1ff.], nisi, inquam, rerum conditione coactus hoc fecisset,
parum mihi ea arrogatio probaretur. Sed piaculum esto, quisquis de
electionis vase sinistre sentiat! Martinus Lutherus pontificum decreta
frigidissima vocat. Quod si ita est, iam totum ius canonicum
frigidissimis nitetur scitis. Non enim ulla reddetur variandi ratio, cur
hoc decretum frigidum sit, aliud non sit: omnia enim decreta pariter,
omnia parium auctoritate pontificum decreta. Hęc quis ęquo audiat
animo, attentare, adfricare et paulominus subvertere velle iuris canonici
maiestatem? Iam et nulla iusta ratione movetur, si per omnia sua
eo loci discurras, quo super ecclesiastica potestate scripsit. Rationes
enim, quibus movetur, non sunt confutatu difficiles, quas et confutare
velle sępe consilium capio, nisi me vehemens in bonum virum amor
sevocaret verererque, ne sub prętextu, sub umbra boni propositi,
temeraria licentiosaque irreperet verbositas, quę deo non probaretur

--267--

Omnes, quiqui vivimus, miseri sumus et miserabiles, ulceribus pleni, eo
solo fęlices, dum cognoscimus nos esse infęlices. At et id ipsum donum
dei est. Quid ergo nos, nisi iniquitatis massa, semivivi, vulnerati a
latronibus Hierichuntis [cf. Luc. 10. 30]? Sed quorsum hęc? nempe,
ut tu, vir humanissime, quem fausto eventu amicum nactus sum, non
facile contra me movereris aut me vel inconstantiae, vel certe frigidi
in Lutherum amoris insimulares, quando nihil est mihi Luthero
probatius, nisi quod ex Epicteti sentencia: cum hominem probo,
probo ut hominem, cum ollam adamo, adamo ut ollam. Hoc si literatorum
corona faceret, imaginem personatam tolleret, iam minus esset
et certaminis et opinionis. Siquidem veritatem nullius (iurati) in verba
magistri impune sequeremur, confutarique et convelli (dum pene
laberentur pedes nostri) tam non egre ferremus, ut etiam castigatori
gratificaremur. Sed quis est hic, et laudabimus eum? Budaeus,
dum eum lucubratiunculis meis in originem iuris ad finem in "Antinomiis"
suis confutassem eique vicissim contra nitendi non esset locus,
mordere porrexit; nam sub umbra ementitę laudis ductu obliquo et
figurato in suę epistolę ad me datę inicio os sublinere et velut ludere
conatur, deinde in calce apertis agit conviciis. Cui ut non amice responderem,
sed pro germana integritate veteres avias de pulmone repellerem,
honoris asserendi necessitas compulit. Ita dum certamus
homines nugivendi, aliquando maxima de nihilo nascitur hystoria.

--268--

Vale et, quos tua sodalitas fovet literatos viros, fac salutes verba,
eis nomine meo memineris. In primis Iohannem et Casparem Frygios
omnibus charitatis verbis adobrue, ex hiisque virum optimum
et eruditissimum Iohannem, quod ei non scribo, lenito! Tot enim
mihi sunt et consulendi et scribendi negocia, ut vix modica hęc sim
tempori suffuratus. Multos nostra provincia Lutheranos fovet, theologos
etiam, et in primis Iacobum, parochum paganum virum, si
quisquam est, syncerum et recti propositi doctumque, cum quo, quando
nimis lutherassit, sępe ad amicicię modum discepto.
Vale, amice selectissime.
Ex Fryburgo XV. Kalendas. Martii anno etc. XX.
Tuus ex animo Udalrhicus Zasius litterarum et doctor et ordinarius
Fryburgensis.
Eximio et spectatissimo viro domino Udalrhico Zinlio,
sacrę theologię et meliorum literarum primario professori etc.,
amico meo observando.