Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 120

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

120

<< Nr. 119 | Index | Nr. 121 >>

Absender: Myconius, Oswald

Empfänger: Zwingli

Ort: Luzern
Datierung: 16 II 1520

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 269-270




--269--

S. Accepi literas tuas, amicissime Zingli, quibus mihi ita
satisfecisti, ut nihil amplius haeream penitus. Ago itaque tibi gratias,
quas debeo maximas; nunquam enim officium non praestas cumulatissime,
quotiescunque requiro, et aliquoties, dum non postulo. Hieronymum
vix expecto; videor enim mihi, dum ipsum habebo, nullas
omnino calumnias ulterius formidaturus, ad quas nunc saepe exhorreo
primo asspectu. In primis autem eo haberem opus ad id, quod molior,
commentarium, inquam, in Iuvencum; insuper autem et aliis, puta
Augustino et Hylario et Origene et Flavio Iosepho. Chrysostomum
ad manum habeo et Ambrosium et Cyrillum. Illos quomodo
acquiram, penitus ignoro, nisi agamus hoc pacto, ut dictos auctores
tu isthic a Gasparo Mantz commodato accipias et ex bibliotheca
Tigurina, si qui illic haberentur; tum, postquam significasses te habere,
mitterem, qui huc ferret, et, postquam usus essem satis, remitterem.
Originis [!] altera pars tantum opus foret, novi scilicet testamenti,
Augustini pariter. Cyprianum ex Basilea expecto. Tu, quomodo

--270--

sit hic faciendum, deliberato. Misi praeterea nuncium Basilaeam,
qui mihi referat dialogum, egique gratias Nepoti et aliis, quod
effecerint, ne nugae meae fierent mundo cognitae; inprimis autem,
quod me meae conditionis (quantum ad ingenium adtinet) hoc pacto
admonuerint; et ex pectore omnia haec. Quod si verum dicere licet,
videtur mihi alia causa subesse, quam cuiusmodi illi praetendunt; et
quo magis id suspicor, eo gratius mihi est, quod noluerunt hunc imprimi.
Quid enim est vel adeo durum, vel acre, vel occultum, vel
manifestum, quo non durius, acrius, manifestius sit in lucem publico
authorum nomine proditum? Aspice hoc totum, quod scripsit Erasmus
noster, quod Lutherus, quod Huttenus, quod Valla, quod
alii innumeri, his doctrina non comparandi. Et tamen in luce sunt
impune. Sed abeant! Per deos iuro tibi rem mihi gratissimam factam.
Rationem Nepoti scripsi. Porro venit ad me is, qui tibi quaestionum
acervum proposuit tantum. Placet mihi totus. Si quid
possem in rem eius, facerem lubens cum propter ipsum, tum quia tu
ita vis. Quod iussisti, ne amplius te orem, ut me ames, cum gaudio
efficiam, et tanto, quanto hoc tempore nihil aliud facere possum.
Vale, et vale semper, mi charissime Zingli.
Salutant te uxor et Felix et Bartholęmeus Ammanus et
Ioachimus Zinkius.
Lucernę XIIII. Kalendas Martias anno M.D.XX.
Myconius tuus.
Domino Huldrico Zinglio, parrocho Tigurino, amico amicissimo.