Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 124

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

124

<< Nr. 123 | Index | Nr. 125 >>

Absender: Hedio, Kaspar

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 17 III 1520

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 279-281




--279--

S. Admonuit me magister Henricus, si comode fieri posset, ut
Zinlio mitterem Gabrielis tractatum "De decimis", vel si quem alium
haberem huic instituto convenientem. Dispexi undique, sed nusquam
offendi, quo satisfacerem tuo mandato, tametsi Capito Summerhart
"De decimis" habeat, verum non apud se; credidit enim suam supellectilem
nautis vehendam ad Moguntinenses, quibus cum iam est
victurus concionator. Intelligis, quam molestum mihi sit, optimo
pręceptore et fidelissimo patrono orbari. Ferendum tamen est, quandoquidem
sic deo visum, ut vicarius veritatis alibi quoque annunciet
euangelium, in hoc forsan missus. Non ferunt ex nostris philobarbaris
aliquot nisi eum, qui dicat ea, quę attinent πρὸς τὰ ἄλφιτα. Capito
nihil ad questum unquam, nihil ad fucatam pietatem, nihil ad ambitionem
cleri dicere voluit. Hinc exosus quibusdam. Vulgus adhuc
capax est euangelicę doctrinę. Bene perrexerunt in iudicio, et renascenti
Christianismo mirum quam faveant. Iam cottidie annunciat
euangelium κατὰ Ματθαῖον frequentissimo auditorio. Efficacissima est
doctrina Christi, penetrat, inflammat animos. Tumultus partim exoritur
et maxima indignatio vulgi erga ἱερεῖς, qui sinunt tantum virum,
tam eruditum, si doctrinam spectes, tam apostolicum, si vitam perpendas,
abire; quos tu Gerasenos rectissime dixeris [cf. Matth. 8. 34]; nam

--280--

eorum affectibus inutilis est. Maguntini obviis, quod aiunt, ulnis
excipient. Cardinalis illic invitavit amplissimis conditionibus nec vult
carere Fabritio. Et sperandum est, illum ibi profuturum mire studiis
et studiosis omnibus. Quis hic sit successurus, adhuc incertum est. Iuventus
mea me a spe bona reiicit partim, partim quod iisdem vestigiis,
quoad licet, ingredior. Auriculas teneras mordaci radere non usque
adeo tutum est. Dicunt quidam: οὗτος μαθητὴς αὐτοῦ ἐστι [Joh. 9. 28].
Verum huiusmodi animum meum non deiicient a recto, neque vita
mea mihi chara erit cum Paulo, ut consumem cursum [cf. 2. Tim. 4. 7],
Christiani pręconis. Induxi animo meo, ubi dimiserit Capito euangelium,
quod illinc ego velim incipere, vel apud s. Martinum, vel ubiubi
locus dabitur. Adeo afficior sanae doctrinae [Tit. 2. 8], tametsi monachi
nachi quidam et mataeologi [cf. 1. Tim. 1. 6] non verentur clamare in
publicis concionibus, minime obtemperandum illis, qui dicant summam
rei Christianę in euangelio et Paulo esse; quemadmodum impudentissimus
quidam monachus, de familia Minoritarum, ante triduum
dixit in media concione, Scotum plus profuisse rei Christianę, quam
ipsum Paulum, et quicquid uspiam eruditum excudatur, desumtum
esse et, ut eius voce utar, furatum ex Scoto; nisi, inquit, quod glorię
avidi immiscent Grecas et Hebreas voculas, rem eo obscuriorem effecturi.
Vide, quę pestis! Clamat alius in impressores, qui quidvis imprimant
non habito respectu summi pontificis vel inquisitorum. Ecce
tumultus ille! timendum est, ne vires iam acquirat ablato nobis Capitone.
Ferme solus adero, cui imbecilli luctandum erit cum pestilentissimis
monstris. Tu adesto, animum adde frequentibus tuis literis
Frugi eruditio et Christiana iam fere est, ut dicitur, inter incudem et
malleum. Si unquam imminebat periculum, iam imminet. Lutherus
a theologis Lovaniensibus et Coloniensibus damnatus est in
quibusdam articulis. Meditantur pessimum quid Romani. Dorpius

--281--

totus favet renascenti Christianismo et ex animo, quod Erasmus
primum huc scripsit. Sed quod iam scribo, non communicabis nisi
adiuratissimis Erasmo. Aeditę sunt in illum annotationes Eduardi
Lei, Angli. Exemplar unum hic habemus. Libellus est frigidissimus,
sed totus sycophanticus, dixeris a furiis scriptum. Erasmiomastyges
triumphabant, quibus placebit suus rex. Germanus Brixius scripsit
in Morum. Tu, ut facis, non cessa tuis inculcare Christi philosophiam,
qua florente evanidi erunt conatus humani. Copiosius subinde.
Scripsi Friburgum, ubi visus est mihi aliquando tractatulus Gabrielis
"De decimis". Si uspiam fuerit inventus, mittam ad te, ne dubita.
Nosti quedam esse a Christo dissimulata. Et Paulus in epistola ad
Chorinthios de censu et salario sacerdotum meminit, sed circumcise.
Vale in domino et me ama! Domino abbati et magistro Leoni
me commenda.
Basileę, 1520. XVII. Martii.
Caspar Hedio, tuus.
Udalrico Zuinglio, amico syncerissimo, ad manus.