Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 125

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

125

<< Nr. 124 | Index | Nr. 126 >>

Absender: Myconius, Oswald

Empfänger: Zwingli

Ort: Luzern
Datierung: 17 III 120

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 282-283




--282--

S. Scripsi nunc bis, ubi nihil respondisti. Forte iterum adornas
volumen, ut simul ad omnia respondeas; id quod in primis volo. Nihil
enim me tam delectat (per deum testor) quam longissimę literę tuę.
In iis namque semper invenio, non tam quod sit ad voluptatem, quam
quod ad usum, et maximum quidem. Et id est, quod nunc desyderium
tuarum literarum minuit; consyderavi enim: non potest nunc
praetendere, quod nuper, nullos tabellarios obtingere, nisi quos tu
mittas; nam interim multos habuit, in primis autem legatos Tigurinos.
Quam ob rem copiosius respondebit; alioqui non tam diu tacuisset.
Inter ea vero, quę maxime scire exoptabam, illud erat: Quid
putares, an redeundum esset ad sacerdotem post confessionem, si quod
facinus in memoriam veniet, omissum non malicia, sed sola oblivione.
Super qua re quid mihi videatur, temporis brevitas scribere prohibet.
Ne autem me tam curiosum putes! Fui et ego rogatus idem. Respondi
incerto sermone, donec abs te certius instruerer. Quamobrem
ne admittas, quin respondeas. Quod ad me adtinet, dubium est de
Zacharia (ex Iuvenco id est, quem nunc meis praelego), quo pacto
iusticia ab Luca ei tribuatur, cum tam cito ob incredulitatem mutus
fuerit effectus; tum an ratio aliqua detur ab authoribus tam repentinae
vindictę, quam deus huic inflixit. Si in libris haec inveniuntur, indicato
loca, ne tibi sit nimium laborandum. Insuper de angelis vellem

--283--

scire, quod sequitur, quo videlicet pacto essent creati, deinde postquam
Luciferi superbia multos secum in ęterna barathra detraxerit,
multos in aëra usque: igitur an illi, qui hodie adhuc deo optimo
maximo servientes coniuncti sunt, cum illis fuerint creati? Quod si
ita habet, qua gratia firmati sint, ut amplius peccare non possint?
Tedet me (crede mihi) huiusmodi scribere; sed quod talibus nugis
ferme quotidie vexor, ego autem nondum omnia vidi, in primis de
angelis, de quibus ne literam quidem unquam legi, cogor aliquoties
pro captu meo respondere. Nihil tamen temere adfirmo. Quocirca
et te his obtundo. Si placet, responsum reddas, sin minus, parum
curabo. Non enim is sum, qui cupiam scire mysteria multa; verum
quę scienda sunt, et ipse minus lubens praetereo. Mihi talia in
mentem nunquam veniunt. Simplicissima fide contentus sum, et secundum
hanc ambulare potero confidenter. Continue versatur ante
oculos dictum hoc Socraticum: Quae supra nos, nihil ad nos. Quę
enim deus noluit me scire, quur ego inani, imo impia curiositate perscrutarer?
Aequo igitur animo feras, quę scribo; nam simplicissime
hoc facio.
Vale semper. Audieram aliquid de te novi; sed quia nihil
scribis, nihil credo. Bene optant tibi omnes mei, uxor et filiolus in
primis.
Lucernę xvi Kalendas Apriles anno M.D.XX.
Myconius tuus.
De Hieronymo scribe, ut res habeat.
Doctissimo Zinglio suo, pastori Tigurino, amicissimo.