Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 126

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

126

<< Nr. 125 | Index | Nr. 127 >>

Absender: Myconius, Oswald

Empfänger: Zwingli

Ort: Luzern
Datierung: 25 III 1520

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 284-285




--284--

S. Hedio has literas ex Basilaea tibi mittit, homo nimirum ut
bonus ita doctus, imo ut doctus ita bonus; sic enim volebam dicere.
Conqueritur de abitu in epistola ad me Capitonis inprimis, dein de
Rhenani absentia, postremo de Brunonis aliorumque morte, hanc
ob causam, quod sibi nunc soli inter spinas Basilęae sit versandum.
Quae, ut timendum est, cuspidem tandem iterum acuent, posteaquam
audient, quod ille in posteriore pagina scripsit de Luthero, a Lovaniensibus
et Coloniensibus theologis esse condemnatum. Sed de
hac re non dubito, quin et tibi scripserit. Insuper Abraamus ille
noster hic fuit narrans de quodam egregio divini verbi buccinatore,

--285--

quondam de isto grege, qui toties attentavit Christi religionem subvertere
penitus. Ille boat pro indulgentiis adeo strenue, ut eius vox
ex Bremgarten hic quoque audiatur. Fecit, ut aliis sacrificis, qui
ante bene senserunt, mutiendum sit. Habet te adhuc (quod dixit),
qui compescendus sis. Audiet te, et si quid dixeris aurium suarum
offensivum, vel publice male audiendum erit. Fac ergo, mi Zingli,
ut caute dicas, diligenter et consulte, ne publicis convitiis adrugiaris.
Sed abeat ille, quo dignus est. De Lutheri causa, si quando poteris,
velim scribas animum tuum. Ego neque homini, neque euangelio
timeo, nescio qua fiducia bona erectus. Nam nisi deus, quae sua
sunt, tueatur, quis tandem tueretur? Illum ergo rogo atque oro, ne
manum suam abstrahat ab his, qui nihil habent antiquius quam euangelium,
et secundum illud vivere unam viam tenent atque defendunt esse
ad coelum adducentem. Tu pergas, ut incoepisti, et merces nimirum
copiosa tibi erit in coelis.
Cura, ut valeas. Hoc idem et mei ex pectore volunt.
Lucernae octavo Kalendas Apriles anno M.D.XX.
Myconius tuus.
Interrogato, si quando veneris ad dominum Utingerum, an
potestatem habeat creandi notarios, et si habet, an velit me creare.
Volunt id domini mei. Quid respondeat, renunciato
Domino Huldrico Zinglio, pastori Tigurino, amicissimo suo.