Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 127

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

127

<< Nr. 126 | Index | Nr. 128 >>

Absender: Myconius, Felix

Empfänger: Zwingli

Ort: (Luzern)
Datierung: (III 1520)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 286




--286--

S. D.
S. Nunquam scribis patri meo, mi amatissime praeceptor, quin
mittas mihi salutem, unde agnosco, quod mei non oblitus sis. Ut
ergo intelligas, quod eciam te nunquam ex animo eiiciam, ecce mitto
tibi eius rei argumentum duos libros papyri, sed hac condicione, ne
propter hos aliquid remittas. Scio enim tuam humanitatem, quę non
sinit, quin rependat, quod penitus nolo. Propterea oro te, ut priora
tua beneficia, quae mihi fecisti, loco remuneracionis aestimes, atque
me amato. Ego enim te maxime veneror.
Vale; salutaris a patre meo et matre plurimum. ῎Ερρωσο.
Felix Myconius, discipulus tuus.
Domino Huldrico Zinglio in utraque lingua doctissimo,
observando suo praeceptori.