Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 128

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

128

<< Nr. 127 | Index | Nr. 129 >>

Absender: Zwingli

Empfänger: Myconius, Oswald

Ort: Zürich
Datierung: 27 III 1520

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 287-291




--287--

Huldrichus Zuinglius Osvaldo Myconio suo S.
Gravius tuleras stomachum nostrum, Myconi suavissime, atque
nos effuderamus, nec tamen, ut opinabamur, ab re; nam hoc nos
solum male habebat, quod primis illis literis tuis (ante quas tamen
putabam nostras ad te venisse; nec est quod datum illarum putes
nobis imposuisse: octo enim ferme diebus post nostrarum missionem
datę erant; sed imposuit nobis Lucius, quem voluissem velocem potius
tum fuisse, quam vocari), hoc, inquam, nobis stomachum movebat, quod
pressius videreris dixisse: placet sententia tua, displicet sententia tua,
eaque verba linea subducta notasses. Tum coepi mecum ipse cogitare,
ne forsan tu literas nostras non accepisses, quod earum omnino
nulla tibi fieret mentio. Rursum videbare accepisse, quod ambiguum
quid de nostra sententia censeres. Atqui in breviusculis illis nihil
sententiae, nihil explicationis pronunciaveram; et ecce stomachus: sive
igitur acceperit literas tuas, sive non (ratiocinabatur), inamice tamen
tecum agitur, quod ille te ad scribendum, quid sentias, compellit; tu
pares, atque ita pares, ut nimirum utrique fastidium moveas. Ille
sibi sufficere putat, si solum dixerit aliqua sibi displicere, omissa causa
cur displiceant; itaque per amicum non licet tibi doctiorem fieri rectiusque
sentire. En tibi causam stomachi mei, qui tamen omnino cum
ipsa literarum missione simul ex pectore effusus est. Ne dubites

--288--

multa enim interea pharmaca edi et bibi, ut febrem eliminarem.
Quae, si quid reliqui fuisset (sancte tamen iuro, nihil relictum penitus),
omnia diluissent. A febre convaleo in diem, ne hoc quoque ignores;
a stomacho dudum levatus sum. Non te posthac oportet, hominem
nobis charissimum, eiusmodi acrimoniis amicitiae turbari, quam doctissimi
homines experti sunt arctiorem fieri, si non omnia sint undique
blanditiis plena. Cupis post haec, de angelis quaedam tibi indicari.
Non possum sane, quae sancti super ea re scripserunt, nunc per capitis
imbecillitatem evolvere; quae tamen in mentem veniunt, indicabo.
Hieronymo et Augustino immodica contentio est de angelorum
creatione, et quod ad tempus attinet, et quod ad conditionem. Quod
ad tempus: ille multis seculis ante mundi exordium creatos affirmat;
iste, mox in ipso rerum exordio. Simul enim deum, ut coeperit
creare angelos, mundum quoque exorsum, ideoque Mosen dixisse: In
principio creavit deus coelum ac terram, voluisseque per coelum invisibiles
angelicasque creaturas intelligi, per terram visibiles. Verum hoc
te nihil angat! Quod ad conditionem vero attinet, Augustinus "lib.
de civitate dei" 10 vel 11 plane fluctuat, num nam aequali conditione
(quod ad statum vel casum attinet) creati sint, et nunc in eam sententiam
propendet, qua putat eos, qui ceciderint, non aequali dignitate
aut perseverandi gratia creatos cum iis, qui perstiterunt; nunc omnes
aequalem gratiam persistendi nactos, utcunque habeant. Video neotericos
esse in ea opinione, ut, quod ad casum aut perseverantiam

--289--

attinet, dicant omnes aequali conditione creatos; liberi tamen arbitrii
abusu aliquos refugisse, aliquos apud signa mansisse. Nunc quod ad
substantiam. Substantiae sunt ut purae, ita simplices, atque inde
magis simplices, qui perstiterunt, quod summus remunerator firmius
illorum voluntates stabilivit, qui secessionem cum Lucifero non
meditati sunt, ne semper essent in tam gravi periculo. Refugorum
substantia ut simplex, ita quod ad essentiam attinet bona, mores
tamen improbi; at non aequaliter omnibus, cum non omnes aequali
affectu peccaverint; sed alii vehementiori, alii autem leviori, ut non
inscite videatur Origenis quibusdam putare, quosdam angelorum
futuro iudicio in gratiam redituros. Bonos tamen angelos esse (ut
ad illos redeam et omnia confuse dicam), sacrarum literarum infinita
sunt testimonia. Angelus cum ancipiti machęra ante clausum paradisi
ostium positus, ut introgredi cupientes arceat. Angeli tres Abrahae
apparuerunt in convalle Mambre; unum tamen solum adoravit. Eorum
duo apud Lot hospitio excepti, beneficii haud immemores, hospitem
suum cum uxore et liberis ex periculo pereuntis civitatis eduxerunt.
Iacob, qua nocte meruit nomen videntis deum (hoc est enim Israel),
vidit scalam ad coeli limina usque pertinentem et angelos descendentes
per eam et ascendentes. Vide Genesim! Angelus in Aegypto
omnia primogenita nocte una percussit. Angelus filios Israël in
terram promissionis abeuntes interdiu nubis columna comitatus est,
nocte ignis. Vide Exodum! Angelum vidit David, sanguinolento
gladio ad continuandam caedem properantem. Ab angelo deportatus
est Abacuc in leonum foveam cum ientaculo ad Danielem.
Angelum Hester, alicubi docet Origenes Iudaeos tradere, astitisse,
qui illi gratiam apud regem et maritum conciliaret. In novo
testamento apparuerunt angeli Zachariae, virgini deiparae, in somnis
marito eius Ioseph, pastoribus. Christus ipse eos docet patronos
pusillorum videre semper faciem patris coelestis. Iidem eundem resurrexisse
nunciant; apostolis rediturum praedicunt ea gloria, qua ab
illis ablatus sit. Eisdem carcerem aperiunt, Petrum e nervis explicant,
Paulo vibices abstergunt, et Silvano. Testimoniorum satis

--290--

habemus hac de re. Officia eorum sunt, ut deo fruantur, et ad
ministeria hominum emissi omnia impigre exequantur. Nec tibi obstrepat
quaedam infirmitatis divinae suspicio. Non enim emittuntur
ab impotenti, sed ab eo, qui, si velit, verbo potentiae suae omnia
possit; mittuntur tamen ad homines, ut ii videant, quo se loco deus
habeat, qui ministros suos communes faciat; videant item, quibuscum
sint habituri felicitatem. Nec eos, dum mittuntur, interea abesse a
dei aspectu putes, qui deum ubique existentem, omnia permeantem,
omnia immutantem, in omnibus ubique locis aspiciunt. Haec ultima
de angelis appendix nostra est; ne tu putes alicubi autorum classicorum
nobis lectam ambiguaque pro veris accipias. Hisce enim nobis
satisfacimus, dum supra nos aliqua audemus. De bello obiectum tibi
locum vide cum Augustino explosum ab Erasmo in annotationibus
in Lucam cap. 22. Mitto item tuum Philirenum. Iste locus:
Et tuam ipsius animam pertransibit etc. Lucas 2. debet, ut omnia
in sacris literis, exponi ex superioribus, a quibus pendet. Dixerat
enim Simeon, Iesum positum esse in ruinam, eorum scilicet, qui ex
Israël erant perfidi permansuri; et in resurrectionem multorum item
ex Israël, qui scilicet sint in illum credituri, et in signum cui sint contradicturi,
et non contradicturi modo, sed tanquam viis eorum contrarium
cruci affixuri, quae res ut ῥομφαία vulneratura sit virgineum pectus, eousque
etiam promotura, ut eorum pavor prodatur, qui se morituros cum Christo
spoponderant, et illo mortuo indicaturi sint cuique, quo in illum fuerint
animo. Ioseph Arimathiensis enim, quo in illum fuerit animo,
nonne manifestavit, cum audacter apud Pilatum (inquilinum Lucernanum,
ut in re seria iocer) petiit corpus Iesu etc.? Petrus num
tam fortis inventus est, quam extra periculi aleam constitutus futurum
gloriabatur? prodidit igitur postea negando ex infirmitate humana,

--291--

promissum venisse. Is qui in illum locum homilias scripsit, quae
Origeni falso adscribuntur, in hunc modum enarrat: ut revelentur
ex multis cordibus cogitationes. Ponam autem verba illius: "Quid?
putamus, quod scandalizatis apostolis mater domini a scandalo fuerit
immunis? Si scandalum in domini passione non passa est, non est
mortuus Iesus pro peccatis eius etc." Ecce quid hic audeat dicere,
quanquam ratio, quam advertat, non admodum fortis est. Non enim
ea sola causa redimendi fuit Christo, si quispiam in passione sua
cessaverit; sed si illi fides habenda est autori, sensus Simeonis omnino
is erit, quod, o virgo, nec tuum pectus intentatum erit, quod tibi quidem
nunc dulce blanditur, quod talem habeas filium, quem senex ego et
senior anus prophetes salvatorem in spiritu agnoverimus futurum; sed
tam acutus in infirmitate passionis eius animum tuum gladius vulnerabit,
ut sis nonnihil scandali passura, ut tibi ipsa pateas atque videas,
quam frivola sint, quae nos humanitus concepimus, atque nullo non
vento mobilia. Verum prior enarratio magis arridet nobis, alicubi
apud autores lecta. Visus sum mihi dudum te videre, omnia suspicantem,
quod tam diu non scripserim ad te; ideo prolixe nunc omnia
exequimur.
Vale, et omnia boni consule
Salvi sint uxor, liberi, Xylotectus, omnes.
Ex Tiguro 27. die Martii anno etc. 1520.