Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 129

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

129

<< Nr. 128 | Index | Nr. 130 >>

Absender: Zwingli

Empfänger: Myconius, Oswald

Ort: Zürich
Datierung: 2 IV 1520

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 292-293




--292--

Myconio Zuinglius S.
Accepi, optime Myconi, cum Hedionis tuas quoque literas,
plenas earum, quas ad te quoque scripsit, rerum. Hoc autem die,
quo has ad te damus, a Zasio, quas etiam ad te mittimus, accepimus
literas (nam grandis omnino mihi cum isto viro intercessit amicicia).
Velis itaque iuxta illa, quę pro Dorpio scribit, tu etiam
epistolam ad illum scribere nobisque transmittere, ut, cum Vadiani
quoque acceperimus, simul omnes dirigantur, ut homo, quemadmodum
Zasius inquit, laudis cupidus videat Helvetios etiam sibi gratulari,

--293--

quod ad partes meliores secessionem fecerit. Ne vero hoc te consilium
lateat, quod sibi a nobis datum tantopere commendat Zasius,
scito in nupera quandoque illum epistola ad nos scripsisse, ita se
animatum, ut adversus Lutherum de potestate pontificia non possit
non scribere, quod is sacrorum canonum maiestatem (en tibi iurisperitum
in factionem suam iuratum) floccifacere sit ausus etc. Ego
hominem non tantum dehortatus sum, verum, cum quadam tamen
modestia, deterrui, iubens, ut vel hoc unicum spectaret, Lutherum,
et si modestiam ipse quandoque desyderem in illo, pontifices tamen,
si perpetuo pergant esse mali, sua traductione suorumque scelerum
libera censura olim absterriturum ab illis verecundiamque incussurum.
Huius, inquam, consilii gratiam habet Zasius. Literas eius mox remittito,
ut et ad Vadianum transeant. Quid tibi consultum volueris
post Hedionis literas lectas, haud capio.
Vale et gratiam habe filio missę ad nos papyri. Salvus etiam
sit cum parente, tua coniuge. Salvi pręterea sint Xilotectus, provisor,
omnes tui.
Vale. Ex Tiguro 2da Aprilis anno MCCCCCXX.
Zasius sępe antehac ad nos scripsit et semper te cum Vadiano
salutavit.
Myconio suo, amico carissimo.